Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.41.5 | Liv. 10.41.12 (English) | >>Liv. 10.42.5 |
10.41.9ad nutum omnia , ut ex ante praeparato ,
fiunt ; panduntur inter ordines uiae ; prouolat eques atque
infestis cuspidibus in medium agmen hostium ruit perrumpitque
ordines quacumque impetum dedit . instant Uolumnius
et Scipio et perculsos sternunt .
tum , iam deorum hominumque uicta ui , funduntur linteatae
cohortes ; pariter iurati iniuratique fugiunt nec quemquam
praeter hostes metuunt .
peditum agmen quod superfuit
pugnae in castra aut Aquiloniam compulsum est ;
nobilitas equitesque Bouianum perfugerunt . equites eques
sequitur , peditem pedes ; diuersa cornua dextrum ad castra
Samnitium , laeuum ad urbem tendit .
prior aliquanto Uolumnius
castra cepit ; ad urbem Scipioni maiore resistitur
ui , non quia plus animi uictis est sed melius muri quam
uallum armatos arcent ; inde lapidibus propulsant hostem .
Scipio , nisi in primo pauore priusquam colligerentur animi
transacta res esset , lentiorem fore munitae urbis oppugnationem
ratus , interrogat milites satin aequo animo paterentur
ab altero cornu castra capta esse , se uictores pelli a portis
urbis .
reclamantibus uniuersis primus ipse scuto super caput
elato pergit ad portam ; secuti alii testudine facta in urbem
perrumpunt deturbatisque Samnitibus quae circa portam
erant muri occupauere ; penetrare in interiora urbis , quia
pauci admodum erant , non audent .
10.41.10
10.41.11
10.41.12
10.41.13
10.41.14
ch. 42
10.42.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.41.5 | Liv. 10.41.12 (English) | >>Liv. 10.42.5 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)