Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.41.8 Liv. 10.42.1 (English) >>Liv. 10.43.3

10.41.13Scipio, nisi in primo pauore priusquam colligerentur animi transacta res esset, lentiorem fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse, se uictores pelli a portis urbis.

10.41.14reclamantibus uniuersis primus ipse scuto super caput elato pergit ad portam; secuti alii testudine facta in urbem perrumpunt deturbatisque Samnitibus quae circa portam erant muri occupauere; penetrare in interiora urbis, quia pauci admodum erant, non audent.

ch. 42 10.42.1 haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse; iam enim praeceps in occasum sol erat et appetens nox periculosa et suspecta omnia etiam uictoribus faciebat.

10.42.2progressus longius ab dextra capta castra uidet, ab laeua clamorem in urbe mixtum pugnantium ac pauentium fremitu esse; et tum forte certamen ad portam erat.

10.42.3aduectus deinde equo propius, ut suos in muris uidet nec iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnae rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri iussit.

10.42.4ingressi proxima ex parte quia nox appropinquabat quieuere; nocte oppidum ab hostibus desertum est.

10.42.5caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia uiginti trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septuaginta, signa militaria nonaginta septem.

10.42.6ceterum illud memoriae traditur non ferme alium ducem laetiorem in acie uisum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae rei.

10.42.7ab eodem robore animi neque controuerso auspicio reuocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa deis immortalibus uoueri mos erat uouerat Ioui Uictori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet sese facturum. id uotum dis cordi fuit et auspicia in bonum uerterunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.41.8 Liv. 10.42.1 (English) >>Liv. 10.43.3

Powered by PhiloLogic