ch. 45
10.45.1
litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione
auditae, et quatridui supplicatione publicum gaudium priuatis
studiis celebratum est.
10.45.2nec populo Romano magna solum
sed peropportuna etiam ea uictoria fuit, quia per idem forte
tempus rebellasse Etruscos allatum est;
10.45.3subibat cogitatio
animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si
quid in Samnio aduersi euenisset, quae coniuratione Samnitium
erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana uis
auersa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro
occasione rebellandi habuisset.
10.45.4legationes sociorum, a
M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri
ac uastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo
10.45.5Romano nollent obtestabanturque patres conscriptos ut se a
ui atque iniuria communium hostium tutarentur. responsum
legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeniteret:
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium
fore.
10.45.6segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat,
acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in
amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse.
10.45.7huius
propinquitas populi acuit curam patribus ut fetiales mittendos
ad res repetendas censerent; quibus non redditis ex
auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est
10.45.8iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum
exercitu transiret.
10.45.9iam Caruilius Ueliam et Palumbinum et Herculaneum ex
Samnitibus ceperat, Ueliam intra paucos dies, Palumbinum
eodem quo ad muros accessit.
10.45.10ad Herculaneum etiam signis
conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium
iactura dimicauit; castris deinde positis moenibus hostem
inclusit; oppugnatum oppidum captumque.
10.45.11in his tribus
urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum, ita ut
paruo admodum plures caperentur. sortientibus prouincias
consulibus Etruria Caruilio euenit secundum uota militum,
qui uim frigoris iam in Samnio non patiebantur.
10.45.12Papirio ad
Saepinum maior uis hostium restitit. saepe in acie, saepe
in agmine, saepe circa ipsam urbem aduersus eruptiones
hostium pugnatum, nec obsidio sed bellum ex aequo erat;
non enim muris magis se Samnites quam armis ac uiris moenia
tutabantur.
10.45.13tandem pugnando in obsidionem iustam
coegit hostes obsidendoque ui atque operibus urbem expugnauit.
10.45.14itaque ab ira plus caedis editum capta urbe; septem
milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum.
praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in urbes
paucas, militi concessa est.