10.44.7optimum uisum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo
pertinacius et infestius agere cetera et persequi ut perdomitum
Samnium insequentibus consulibus tradi posset:
10.44.8quando
iam nullus esset hostium exercitus qui signis conlatis dimicaturus
uideretur, unum superesse belli genus, urbium oppugnationes,
quarum per excidia militem locupletare praeda
et hostem pro aris ac focis dimicantem conficere possent.
10.44.9itaque litteris missis ad senatum populumque Romanum de
rebus ab se gestis diuersi Papirius ad Saepinum, Caruilius
ad Ueliam oppugnandam legiones ducunt.
ch. 45
10.45.1
litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione
auditae, et quatridui supplicatione publicum gaudium priuatis
studiis celebratum est.
10.45.2nec populo Romano magna solum
sed peropportuna etiam ea uictoria fuit, quia per idem forte
tempus rebellasse Etruscos allatum est;
10.45.3subibat cogitatio
animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si
quid in Samnio aduersi euenisset, quae coniuratione Samnitium
erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana uis
auersa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro
occasione rebellandi habuisset.
10.45.4legationes sociorum, a
M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri
ac uastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo
10.45.5Romano nollent obtestabanturque patres conscriptos ut se a
ui atque iniuria communium hostium tutarentur. responsum
legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeniteret:
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium
fore.