Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.44.5 | Liv. 10.45.6 (English) | >>Liv. 10.46.1 |
10.45.3subibat cogitatio
animum quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset si
quid in Samnio aduersi euenisset , quae coniuratione Samnitium
erecta , quoniam ambo consules omnisque Romana uis
auersa in Samnium esset , occupationem populi Romani pro
occasione rebellandi habuisset .
legationes sociorum , a
M . Atilio praetore in senatum introductae , querebantur uri
ac uastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo
10.45.5Romano nollent obtestabanturque patres conscriptos ut se a
ui atque iniuria communium hostium tutarentur . responsum
legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeniteret :
Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium
fore .
segnius tamen , quod ad Etruriam attinebat ,
acta res esset , ni Faliscos quoque , qui per multos annos in
amicitia fuerant , allatum foret arma Etruscis iunxisse .
huius
propinquitas populi acuit curam patribus ut fetiales mittendos
ad res repetendas censerent ; quibus non redditis ex
auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est
10.45.8iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum
exercitu transiret .
iam Caruilius Ueliam et Palumbinum et Herculaneum ex
Samnitibus ceperat , Ueliam intra paucos dies , Palumbinum
eodem quo ad muros accessit .
ad Herculaneum etiam signis
conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium
iactura dimicauit ; castris deinde positis moenibus hostem
inclusit ; oppugnatum oppidum captumque .
in his tribus
urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum , ita ut
paruo admodum plures caperentur . sortientibus prouincias
consulibus Etruria Caruilio euenit secundum uota militum ,
qui uim frigoris iam in Samnio non patiebantur .
10.45.4
10.45.6
10.45.7
10.45.9
10.45.10
10.45.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.44.5 | Liv. 10.45.6 (English) | >>Liv. 10.46.1 |