Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.44.8 Liv. 10.45.7 (English) >>Liv. 10.46.3

10.45.4legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac uastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo

10.45.5Romano nollent obtestabanturque patres conscriptos ut se a ui atque iniuria communium hostium tutarentur. responsum legatis curae senatui futurum ne socios fidei suae paeniteret: Etruscorum propediem eandem fortunam quam Samnitium fore.

10.45.6segnius tamen, quod ad Etruriam attinebat, acta res esset, ni Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant, allatum foret arma Etruscis iunxisse.

10.45.7huius propinquitas populi acuit curam patribus ut fetiales mittendos ad res repetendas censerent; quibus non redditis ex auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est

10.45.8iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret.

10.45.9iam Caruilius Ueliam et Palumbinum et Herculaneum ex Samnitibus ceperat, Ueliam intra paucos dies, Palumbinum eodem quo ad muros accessit.

10.45.10ad Herculaneum etiam signis conlatis ancipiti proelio et cum maiore sua quam hostium iactura dimicauit; castris deinde positis moenibus hostem inclusit; oppugnatum oppidum captumque.

10.45.11in his tribus urbibus capta aut caesa ad decem milia hominum, ita ut paruo admodum plures caperentur. sortientibus prouincias consulibus Etruria Caruilio euenit secundum uota militum, qui uim frigoris iam in Samnio non patiebantur.

10.45.12Papirio ad Saepinum maior uis hostium restitit. saepe in acie, saepe in agmine, saepe circa ipsam urbem aduersus eruptiones hostium pugnatum, nec obsidio sed bellum ex aequo erat; non enim muris magis se Samnites quam armis ac uiris moenia tutabantur.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.44.8 Liv. 10.45.7 (English) >>Liv. 10.46.3

Powered by PhiloLogic