Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.46.5 | Liv. 10.46.13 (English) | >>Liv. 10.47.6 |
10.46.9ab triumpho exercitum in agrum Uescinum ,
quia regio ea infesta ab Samnitibus erat , hibernatum duxit .
inter haec Caruilius consul in Etruria Troilum primum
oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos ,
pecunia grandi pactos ut abire inde liceret , dimisit ;
10.46.11ceteram
multitudinem oppidumque ipsum ui cepit . inde quinque
castella locis sita munitis expugnauit .
caesa ibi hostium
duo milia quadringenti , minus duo milia capti . et Faliscis
pacem petentibus annuas indutias dedit , pactus centum milia
grauis aeris et stipendium eius anni militibus .
his rebus
actis ad triumphum decessit , ut minus clarum de Samnitibus
quam collegae triumphus fuerat , ita cumulo Etrusci belli
aequatum .
aeris grauis tulit in aerarium trecenta octoginta
milia ; reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis
faciendam locauit prope aedem eius deae ab rege Ser . Tullio
dedicatam ;
10.46.15et militibus ex praeda centenos binos asses et
alterum tantum centurionibus atque equitibus , malignitate
collegae gratius accipientibus munus , diuisit .
fauor consulis
tutatus ad populum est L . Postumium legatum eius , qui dicta
die a M . Scantio tribuno plebis fugerat in legatione , ut fama
ferebat , populi iudicium ; iactarique magis quam peragi
accusatio eius poterat .
10.46.10
10.46.12
10.46.13
10.46.14
10.46.16
ch. 47
10.47.1
10.47.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.46.5 | Liv. 10.46.13 (English) | >>Liv. 10.47.6 |