Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.46.6 Liv. 10.46.16 (English) >>Liv. 10.47.7

10.46.12caesa ibi hostium duo milia quadringenti, minus duo milia capti. et Faliscis pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum milia grauis aeris et stipendium eius anni militibus.

10.46.13his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus quam collegae triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli aequatum.

10.46.14aeris grauis tulit in aerarium trecenta octoginta milia; reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam locauit prope aedem eius deae ab rege Ser. Tullio dedicatam;

10.46.15et militibus ex praeda centenos binos asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegae gratius accipientibus munus, diuisit.

10.46.16fauor consulis tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta die a M. Scantio tribuno plebis fugerat in legatione, ut fama ferebat, populi iudicium; iactarique magis quam peragi accusatio eius poterat.

ch. 47 10.47.1 exacto iam anno noui tribuni plebis magistratum inierant; hisque ipsis, quia uitio creati erant, quinque post dies alii suffecti.

10.47.2lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Aruina C. Marcio Rutulo censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo trecenta uiginti unum. censores uicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undeuicesimum fuit.

10.47.3eodem anno coronati primum ob res bello bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum translato e Graeco more uictoribus datae.

10.47.4eodem anno, ab aedilibus curulibus qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot pecuariis, uia a Martis silice ad Bouillas perstrata est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.46.6 Liv. 10.46.16 (English) >>Liv. 10.47.7

Powered by PhiloLogic