10.45.13tandem pugnando in obsidionem iustam
coegit hostes obsidendoque ui atque operibus urbem expugnauit.
10.45.14itaque ab ira plus caedis editum capta urbe; septem
milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum.
praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in urbes
paucas, militi concessa est.
ch. 46
10.46.1
niues iam omnia oppleuerant nec durari extra tecta poterat;
itaque consul exercitum de Samnio deduxit.
10.46.2uenienti
Romam triumphus omnium consensu est delatus. triumphauit
in magistratu insigni, ut illorum temporum habitus
erat, triumpho.
10.46.3pedites equitesque insignes donis transiere
ac transuecti sunt; multae ciuicae coronae uallaresque ac
murales conspectae;
10.46.4inspectata spolia Samnitium et decore
ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publicorum
ornatu locorum erant, comparabantur; nobiles aliquot
captiui, clari suis patrumque factis, ducti.
10.46.5aeris grauis trauecta
uiciens centum milia et quingenta triginta tria milia;
id aes redactum ex captiuis dicebatur; argenti, quod captum
ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta. omne aes
argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum
ex praeda est;
10.46.6auctaque ea inuidia est ad plebem, quod tributum
etiam in stipendium militum conlatum est cum, si
spreta gloria fuisset captiuae pecuniae in aerarium inlatae,
et militi tum <donum> dari ex praeda et stipendium militare
praestari potuisset.
10.46.7aedem Quirini dedicauit—quam in ipsa
dimicatione uotam apud neminem ueterem auctorem inuenio,
neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset—ab
dictatore patre uotam filius consul dedicauit exornauitque
hostium spoliis;