Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.45.10 Liv. 10.46.4 (English) >>Liv. 10.46.12

10.45.14itaque ab ira plus caedis editum capta urbe; septem milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum. praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in urbes paucas, militi concessa est.

ch. 46 10.46.1 niues iam omnia oppleuerant nec durari extra tecta poterat; itaque consul exercitum de Samnio deduxit.

10.46.2uenienti Romam triumphus omnium consensu est delatus. triumphauit in magistratu insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho.

10.46.3pedites equitesque insignes donis transiere ac transuecti sunt; multae ciuicae coronae uallaresque ac murales conspectae;

10.46.4inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, comparabantur; nobiles aliquot captiui, clari suis patrumque factis, ducti.

10.46.5aeris grauis trauecta uiciens centum milia et quingenta triginta tria milia; id aes redactum ex captiuis dicebatur; argenti, quod captum ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta. omne aes argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum ex praeda est;

10.46.6auctaque ea inuidia est ad plebem, quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est cum, si spreta gloria fuisset captiuae pecuniae in aerarium inlatae, et militi tum <donum> dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.

10.46.7aedem Quirini dedicauitquam in ipsa dimicatione uotam apud neminem ueterem auctorem inuenio, neque hercule tam exiguo tempore perficere potuissetab dictatore patre uotam filius consul dedicauit exornauitque hostium spoliis;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.45.10 Liv. 10.46.4 (English) >>Liv. 10.46.12

Powered by PhiloLogic