Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.45.13 Liv. 10.46.8 (English) >>Liv. 10.47.1

10.46.5aeris grauis trauecta uiciens centum milia et quingenta triginta tria milia; id aes redactum ex captiuis dicebatur; argenti, quod captum ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta. omne aes argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum ex praeda est;

10.46.6auctaque ea inuidia est ad plebem, quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est cum, si spreta gloria fuisset captiuae pecuniae in aerarium inlatae, et militi tum <donum> dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.

10.46.7aedem Quirini dedicauitquam in ipsa dimicatione uotam apud neminem ueterem auctorem inuenio, neque hercule tam exiguo tempore perficere potuissetab dictatore patre uotam filius consul dedicauit exornauitque hostium spoliis;

10.46.8quorum tanta multitudo fuit ut non templum tantum forumque iis ornaretur sed sociis etiam coloniisque finitimis ad templorum locorumque publicorum ornatum diuiderentur.

10.46.9ab triumpho exercitum in agrum Uescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit.

10.46.10inter haec Caruilius consul in Etruria Troilum primum oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos, pecunia grandi pactos ut abire inde liceret, dimisit;

10.46.11ceteram multitudinem oppidumque ipsum ui cepit. inde quinque castella locis sita munitis expugnauit.

10.46.12caesa ibi hostium duo milia quadringenti, minus duo milia capti. et Faliscis pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum milia grauis aeris et stipendium eius anni militibus.

10.46.13his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus quam collegae triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli aequatum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.45.13 Liv. 10.46.8 (English) >>Liv. 10.47.1

Powered by PhiloLogic