10.46.15et militibus ex praeda centenos binos asses et
alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate
collegae gratius accipientibus munus, diuisit.
10.46.16fauor consulis
tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta
die a M. Scantio tribuno plebis fugerat in legatione, ut fama
ferebat, populi iudicium; iactarique magis quam peragi
accusatio eius poterat.
ch. 47
10.47.1
exacto iam anno noui tribuni plebis magistratum inierant;
hisque ipsis, quia uitio creati erant, quinque post dies
alii suffecti.
10.47.2lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio
Aruina C. Marcio Rutulo censoribus; censa capitum milia
ducenta sexaginta duo trecenta uiginti unum. censores
uicesimi sexti a primis censoribus, lustrum undeuicesimum
fuit.
10.47.3eodem anno coronati primum ob res bello bene
gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum
translato e Graeco more uictoribus datae.
10.47.4eodem anno, ab
aedilibus curulibus qui eos ludos fecerunt, damnatis aliquot
pecuariis, uia a Martis silice ad Bouillas perstrata est.
10.47.5comitia consularia L. Papirius habuit; creauit consules
Q. Fabium Maximi filium Gurgitem et D. Iunium Brutum
Scaeuam. ipse Papirius praetor factus.
10.47.6multis rebus laetus annus uix ad solacium unius mali,
pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit; portentoque
iam similis clades erat, et libri aditi quinam finis
aut quod remedium eius mali ab dis daretur.