Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.46.12 | Liv. 10.47.4 (English) | >>Liv. 10.47.7 |
10.47.1
exacto iam anno noui tribuni plebis magistratum inierant ;
hisque ipsis , quia uitio creati erant , quinque post dies
alii suffecti .
lustrum conditum eo anno est a P . Cornelio
Aruina C . Marcio Rutulo censoribus ; censa capitum milia
ducenta sexaginta duo trecenta uiginti unum . censores
uicesimi sexti a primis censoribus , lustrum undeuicesimum
fuit .
eodem anno coronati primum ob res bello bene
gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum
translato e Graeco more uictoribus datae .
eodem anno , ab
aedilibus curulibus qui eos ludos fecerunt , damnatis aliquot
pecuariis , uia a Martis silice ad Bouillas perstrata est .
comitia consularia L . Papirius habuit ; creauit consules
Q . Fabium Maximi filium Gurgitem et D . Iunium Brutum
Scaeuam . ipse Papirius praetor factus .
multis rebus laetus annus uix ad solacium unius mali ,
pestilentiae urentis simul urbem atque agros , suffecit ; portentoque
iam similis clades erat , et libri aditi quinam finis
aut quod remedium eius mali ab dis daretur .
10.47.2
10.47.3
10.47.4
10.47.5
10.47.6
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.46.12 | Liv. 10.47.4 (English) | >>Liv. 10.47.7 |