Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.5.1 | Liv. 10.5.10 (English) | >>Liv. 10.6.4 |
10.5.6quamquam lente procedunt ,
iam tamen ad impetum capiundum , equiti utique ,
modicum erat spatium . prima incedebant signa legionum ,
ne quid occultum aut repentinum hostis timeret ; sed reliquerat
interualla inter ordines peditum , qua satis laxo spatio
equi permitti possent .
pariter sustulit clamorem acies et
emissus eques libero cursu in hostem inuehitur incompositisque
aduersus equestrem procellam subitum pauorem
offundit .
itaque , ut prope serum auxilium iam paene circumuentis ,
ita uniuersa requies data est . integri accepere
pugnam nec ea ipsa longa aut anceps fuit .
fusi hostes
castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt
et in ultimam castrorum partem conglobantur .
haerent
fugientes in angustiis portarum ; pars magna aggerem uallumque
conscendit , si aut ex superiore loco tueri se aut
superare aliqua et euadere posset .
forte quodam loco male
densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit
atque ea , cum deos pandere uiam fugae conclamassent ,
plures inermes quam armati euadunt .
hoc proelio fractae iterum Etruscorum uires , et pacto
annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab
dictatore ut de pace legatos mitterent Romam . pax negata ,
indutiae biennii datae .
dictator triumphans in urbem
rediit .—habeo auctores sine ullo memorabili proelio pacatam
ab dictatore Etruriam esse seditionibus tantum Arretinorum
compositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam
reducto .—consul ex dictatura factus M . Ualerius .
non
petentem atque adeo etiam absentem creatum tradidere
quidam et per interregem ea comitia facta ; id unum non
ambigitur consulatum cum Apuleio Pansa gessisse .
10.5.7
10.5.8
10.5.9
10.5.10
10.5.11
10.5.12
10.5.13
10.5.14
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.5.1 | Liv. 10.5.10 (English) | >>Liv. 10.6.4 |