Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.4.7 Liv. 10.5.4 (English) >>Liv. 10.5.12

10.4.12uisa legato maior acies quam quae ab suo praesidio sustineri posset; itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.

ch. 5 10.5.1 nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos;

10.5.2sed celeriora prope omnia imperio erant; rapta extemplo signa armaque, et uix ab impetu et cursu tenebantur. cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine.

10.5.3urgent itaque alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant. quo magis festinantes uidet dictator, eo impensius retentat agmen ac sensim incedere iubet.

10.5.4Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant; et super alios alii nuntiant dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco in quanto discrimine praesidium esset.

10.5.5ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi uindicem, quam maxime uolt fatigari hostem ut integris adoriatur uiribus fessos.

10.5.6quamquam lente procedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, modicum erat spatium. prima incedebant signa legionum, ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed reliquerat interualla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi permitti possent.

10.5.7pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cursu in hostem inuehitur incompositisque aduersus equestrem procellam subitum pauorem offundit.

10.5.8itaque, ut prope serum auxilium iam paene circumuentis, ita uniuersa requies data est. integri accepere pugnam nec ea ipsa longa aut anceps fuit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.4.7 Liv. 10.5.4 (English) >>Liv. 10.5.12

Powered by PhiloLogic