Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.4.11 | Liv. 10.5.7 (English) | >>Liv. 10.6.2 |
10.5.4Etrusci contra , principio exciti
pugnae , omnibus copiis aderant ; et super alios alii nuntiant
dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec
iam ab suis resisti posse , et ipse cernit ex superiore loco in
quanto discrimine praesidium esset .
ceterum satis fretus
esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul
abesse periculi uindicem , quam maxime uolt fatigari hostem
ut integris adoriatur uiribus fessos .
quamquam lente procedunt ,
iam tamen ad impetum capiundum , equiti utique ,
modicum erat spatium . prima incedebant signa legionum ,
ne quid occultum aut repentinum hostis timeret ; sed reliquerat
interualla inter ordines peditum , qua satis laxo spatio
equi permitti possent .
pariter sustulit clamorem acies et
emissus eques libero cursu in hostem inuehitur incompositisque
aduersus equestrem procellam subitum pauorem
offundit .
itaque , ut prope serum auxilium iam paene circumuentis ,
ita uniuersa requies data est . integri accepere
pugnam nec ea ipsa longa aut anceps fuit .
fusi hostes
castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt
et in ultimam castrorum partem conglobantur .
haerent
fugientes in angustiis portarum ; pars magna aggerem uallumque
conscendit , si aut ex superiore loco tueri se aut
superare aliqua et euadere posset .
forte quodam loco male
densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit
atque ea , cum deos pandere uiam fugae conclamassent ,
plures inermes quam armati euadunt .
hoc proelio fractae iterum Etruscorum uires , et pacto
annuo stipendio et duum mensum frumento permissum ab
dictatore ut de pace legatos mitterent Romam . pax negata ,
indutiae biennii datae .
10.5.5
10.5.6
10.5.7
10.5.8
10.5.9
10.5.10
10.5.11
10.5.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.4.11 | Liv. 10.5.7 (English) | >>Liv. 10.6.2 |