Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.5 Liv. 10.6 (English) >>Liv. 10.7

ch. 6 10.6.1 M. Ualerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere:

10.6.2Etruscum aduersae belli res et indutiae quietum tenebant; Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis noui paenitebat; Romae quoque plebem quietam exonerata[m deducta] in colonias multitudo praestabat.

10.6.3tamen ne undique tranquillae res essent, certamen iniectum inter primores ciuitatis, patricios plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn. Ogulniis,

10.6.4qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus quaesitis, postquam alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt qua non infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis, consulares triumphalesque plebeios,

10.6.5quorum honoribus nihil praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset.

10.6.6rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures,

10.6.7de plebe omnes, adlegerentur.—quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi collegium potuerit, non inuenio, cum inter augures constet imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes, Titienses, Luceres, suum quaeque augurem habeant aut,

10.6.8si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent; sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque adiecti nouem numerum, ut terni in singulas essent, expleuerunt.—ceterum quia de plebe adlegebantur,

10.6.9iuxta eam rem aegre passi patres quam cum consulatum uolgari uiderent.

10.6.10simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere: ipsos uisuros ne sacra sua polluantur; id se optare tantum ne qua in rem publicam clades ueniat.

10.6.11minus autem tetendere, adsueti iam in tali genere certaminum uinci; et cernebant aduersarios non, id quod olim uix sperauerint, adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.5 Liv. 10.6 (English) >>Liv. 10.7

Powered by PhiloLogic