Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.5.11 | Liv. 10.6.7 (English) | >>Liv. 10.7.4 |
10.6.3tamen ne undique tranquillae res essent , certamen
iniectum inter primores ciuitatis , patricios plebeiosque , ab
tribunis plebis Q . et Cn . Ogulniis ,
10.6.4qui undique criminandorum
patrum apud plebem occasionibus quaesitis , postquam
alia frustra temptata erant , eam actionem susceperunt qua
non infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis ,
consulares triumphalesque plebeios ,
10.6.5quorum honoribus nihil
praeter sacerdotia , quae nondum promiscua erant , deesset .
rogationem ergo promulgarunt ut , cum quattuor augures ,
quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri
sacerdotum numerum , quattuor pontifices , quinque augures ,
10.6.7de plebe omnes , adlegerentur .—quemadmodum ad
quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi
collegium potuerit , non inuenio , cum inter augures constet
imparem numerum debere esse , ut tres antiquae tribus ,
Ramnes , Titienses , Luceres , suum quaeque augurem habeant
aut ,
10.6.8si pluribus sit opus , pari inter se numero sacerdotes
multiplicent ; sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque
adiecti nouem numerum , ut terni in singulas essent ,
expleuerunt .—ceterum quia de plebe adlegebantur ,
10.6.9iuxta
eam rem aegre passi patres quam cum consulatum uolgari
uiderent .
simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere :
ipsos uisuros ne sacra sua polluantur ; id se optare
tantum ne qua in rem publicam clades ueniat .
minus
autem tetendere , adsueti iam in tali genere certaminum uinci ;
et cernebant aduersarios non , id quod olim uix sperauerint ,
adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem
dubiam erat certatum adeptos , multiplices consulatus censurasque
et triumphos .
10.6.6
10.6.10
10.6.11
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.5.11 | Liv. 10.6.7 (English) | >>Liv. 10.7.4 |