Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.5.14 Liv. 10.6.9 (English) >>Liv. 10.7.7

10.6.6rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures,

10.6.7de plebe omnes, adlegerentur.—quemadmodum ad quattuor augurum numerum nisi morte duorum id redigi collegium potuerit, non inuenio, cum inter augures constet imparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus, Ramnes, Titienses, Luceres, suum quaeque augurem habeant aut,

10.6.8si pluribus sit opus, pari inter se numero sacerdotes multiplicent; sicut multiplicati sunt cum ad quattuor quinque adiecti nouem numerum, ut terni in singulas essent, expleuerunt.—ceterum quia de plebe adlegebantur,

10.6.9iuxta eam rem aegre passi patres quam cum consulatum uolgari uiderent.

10.6.10simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere: ipsos uisuros ne sacra sua polluantur; id se optare tantum ne qua in rem publicam clades ueniat.

10.6.11minus autem tetendere, adsueti iam in tali genere certaminum uinci; et cernebant aduersarios non, id quod olim uix sperauerint, adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.

ch. 7 10.7.1 certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap.

10.7.2Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem. qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent,

10.7.3rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant uiderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis deuouisset:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.5.14 Liv. 10.6.9 (English) >>Liv. 10.7.7

Powered by PhiloLogic