10.6.10simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere:
ipsos uisuros ne sacra sua polluantur; id se optare
tantum ne qua in rem publicam clades ueniat.
10.6.11minus
autem tetendere, adsueti iam in tali genere certaminum uinci;
et cernebant aduersarios non, id quod olim uix sperauerint,
adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem
dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus censurasque
et triumphos.
ch. 7
10.7.1
certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap.
10.7.2Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem. qui
cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege
Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis
consulatus rogabatur disseruissent,
10.7.3rettulisse dicitur Decius
parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione
erant uiderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem,
quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis deuouisset:
10.7.4tum P. Decium consulem purum piumque deis
immortalibus uisum aeque ac si T. Manlius collega eius
deuoueretur;
10.7.5eundem P. Decium qui sacra publica populi
Romani faceret legi rite non potuisse? id esse periculum
ne suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi? castius
eum sacra priuata facere et religiosius deos colere quam se?
10.7.6quem paenitere uotorum quae pro re publica nuncupauerint
tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes
aut inter ipsa bella?
10.7.7numerarentur duces eorum annorum,
quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint;
numerarentur triumphi; iam ne nobilitatis quidem suae
plebeios paenitere.