Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.6.5 Liv. 10.7.3 (English) >>Liv. 10.7.11

10.6.11minus autem tetendere, adsueti iam in tali genere certaminum uinci; et cernebant aduersarios non, id quod olim uix sperauerint, adfectantes magnos honores sed omnia iam in quorum spem dubiam erat certatum adeptos, multiplices consulatus censurasque et triumphos.

ch. 7 10.7.1 certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap.

10.7.2Claudium maxime ferunt et inter P. Decium Murem. qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent,

10.7.3rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant uiderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis deuouisset:

10.7.4tum P. Decium consulem purum piumque deis immortalibus uisum aeque ac si T. Manlius collega eius deuoueretur;

10.7.5eundem P. Decium qui sacra publica populi Romani faceret legi rite non potuisse? id esse periculum ne suas preces minus audirent di quam Ap. Claudi? castius eum sacra priuata facere et religiosius deos colere quam se?

10.7.6quem paenitere uotorum quae pro re publica nuncupauerint tot consules plebeii, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut inter ipsa bella?

10.7.7numerarentur duces eorum annorum, quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint; numerarentur triumphi; iam ne nobilitatis quidem suae plebeios paenitere.

10.7.8pro certo habere, si quod repens bellum oriatur, non plus spei fore senatui populoque Romano in patriciis quam in plebeiis ducibus.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.6.5 Liv. 10.7.3 (English) >>Liv. 10.7.11

Powered by PhiloLogic