Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.7.1 | Liv. 10.7.9 (English) | >>Liv. 10.8.4 |
10.7.5eundem P . Decium qui sacra publica populi
Romani faceret legi rite non potuisse ? id esse periculum
ne suas preces minus audirent di quam Ap . Claudi ? castius
eum sacra priuata facere et religiosius deos colere quam se ?
10.7.6quem paenitere uotorum quae pro re publica nuncupauerint
tot consules plebeii , tot dictatores , aut ad exercitus euntes
aut inter ipsa bella ?
10.7.7numerarentur duces eorum annorum ,
quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint ;
numerarentur triumphi ; iam ne nobilitatis quidem suae
plebeios paenitere .
pro certo habere , si quod repens bellum
oriatur , non plus spei fore senatui populoque Romano in
patriciis quam in plebeiis ducibus .
quod cum ita se habeat , cui deorum hominumue indignum
uideri potest ' inquit , 'eos uiros , quos uos sellis curulibus ,
toga praetexta , tunica palmata , et toga picta et corona
triumphali laureaque honoraritis , quorum domos spoliis
hostium adfixis insignes inter alias feceritis , pontificalia
atque auguralia insignia adicere ?
10.7.10qui Iouis optimi maximi
ornatu decoratus , curru aurato per urbem uectus in Capitolium
ascenderit , is <non > conspiciatur cum capide ac lituo ,
<cum > capite uelato uictimam caedet auguriumue ex arce
capiet ?
10.7.11cuius <in > imaginis titulo consulatus censuraque
et triumphus aequo animo legetur , si auguratum aut pontificatum
adieceritis , non sustinebunt legentium oculi ?
10.7.12equidem —pace
dixerim deum —eos nos iam populi Romani
beneficio esse spero , qui sacerdotiis non minus reddamus
dignatione nostra honoris quam acceperimus et deorum
magis quam nostra causa expetamus ut quos priuatim
colimus publice colamus .
10.7.8
10.7.9'
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.7.1 | Liv. 10.7.9 (English) | >>Liv. 10.8.4 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)