ch. 8
10.8.1
quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa
patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius
amplissimi simus sacerdotii?
10.8.2decemuiros sacris faciundis,
carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes,
antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum
plebeios uidemus;
10.8.3nec aut tum patriciis ulla iniuria facta
est, cum duumuiris sacris faciundis adiectus est propter
plebeios numerus, et nunc tribunus, uir fortis ac strenuus,
quinque augurum loca,
10.8.4quattuor pontificum adiecit, in quae
plebeii nominentur, non ut uos, Appi, uestro loco pellant
sed ut adiuuent uos homines plebeii diuinis quoque rebus
procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte uirili adiuuant.
10.8.5noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere,
quem in censura, quem in consulatu collegam habere
potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri
equitum dictator esse potes.
10.8.6Sabinum aduenam, principem
nobilitati uestrae, seu Attium Clausum seu Ap. Claudium
mauoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt:
10.8.7ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. multa
nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae uos
superbos fecerunt.
10.8.8L. Sextius primus de plebe consul est
factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius
Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo
primus praetor.
10.8.9semper ista audita sunt eadem penes uos
auspicia esse, uos solos gentem habere, uos solos iustum
imperium et auspicium domi militiaeque;
10.8.10aeque adhuc
prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit. en
unquam fando audistis patricios primo esse factos non de
caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est, nihil
ultra quam ingenuos?
10.8.11consulem iam patrem ciere possum
auumque iam poterit filius meus. nihil est aliud in re,
Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; certamen
tantum patricii petunt nec curant quem euentum certaminum
habeant.
10.8.12ego hanc legem, quod bonum faustum felixque
sit uobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.'