10.7.11cuius <in> imaginis titulo consulatus censuraque
et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut pontificatum
adieceritis, non sustinebunt legentium oculi?
10.7.12equidem—pace
dixerim deum—eos nos iam populi Romani
beneficio esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus
dignatione nostra honoris quam acceperimus et deorum
magis quam nostra causa expetamus ut quos priuatim
colimus publice colamus.
ch. 8
10.8.1
quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa
patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius
amplissimi simus sacerdotii?
10.8.2decemuiros sacris faciundis,
carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes,
antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum
plebeios uidemus;
10.8.3nec aut tum patriciis ulla iniuria facta
est, cum duumuiris sacris faciundis adiectus est propter
plebeios numerus, et nunc tribunus, uir fortis ac strenuus,
quinque augurum loca,
10.8.4quattuor pontificum adiecit, in quae
plebeii nominentur, non ut uos, Appi, uestro loco pellant
sed ut adiuuent uos homines plebeii diuinis quoque rebus
procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte uirili adiuuant.
10.8.5noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere,
quem in censura, quem in consulatu collegam habere
potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri
equitum dictator esse potes.
10.8.6Sabinum aduenam, principem
nobilitati uestrae, seu Attium Clausum seu Ap. Claudium
mauoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt:
10.8.7ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. multa
nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae uos
superbos fecerunt.