Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.7.11 | Liv. 10.8.7 (English) | >>Liv. 10.9.3 |
10.8.4quattuor pontificum adiecit , in quae
plebeii nominentur , non ut uos , Appi , uestro loco pellant
sed ut adiuuent uos homines plebeii diuinis quoque rebus
procurandis , sicut in ceteris humanis pro parte uirili adiuuant .
10.8.5noli erubescere , Appi , collegam in sacerdotio habere ,
quem in censura , quem in consulatu collegam habere
potuisti , cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri
equitum dictator esse potes .
Sabinum aduenam , principem
nobilitati uestrae , seu Attium Clausum seu Ap . Claudium
mauoltis , illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt :
10.8.7ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere . multa
nobiscum decora adferimus , immo omnia eadem quae uos
superbos fecerunt .
L . Sextius primus de plebe consul est
factus , C . Licinius Stolo primus magister equitum , C . Marcius
Rutulus primus et dictator et censor , Q . Publilius Philo
primus praetor .
semper ista audita sunt eadem penes uos
auspicia esse , uos solos gentem habere , uos solos iustum
imperium et auspicium domi militiaeque ;
10.8.10aeque adhuc
prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit . en
unquam fando audistis patricios primo esse factos non de
caelo demissos sed qui patrem ciere possent , id est , nihil
ultra quam ingenuos ?
10.8.11consulem iam patrem ciere possum
auumque iam poterit filius meus . nihil est aliud in re ,
Quirites , nisi ut omnia negata adipiscamur ; certamen
tantum patricii petunt nec curant quem euentum certaminum
habeant .
ego hanc legem , quod bonum faustum felixque
sit uobis ac rei publicae , uti rogas , iubendam censeo .'
10.8.6
10.8.8
10.8.9
10.8.12
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.7.11 | Liv. 10.8.7 (English) | >>Liv. 10.9.3 |