Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.7.11 Liv. 10.8.9 (English) >>Liv. 10.9.5

10.8.5noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem in censura, quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse potes.

10.8.6Sabinum aduenam, principem nobilitati uestrae, seu Attium Clausum seu Ap. Claudium mauoltis, illi antiqui patricii in suum numerum acceperunt:

10.8.7ne fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere. multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae uos superbos fecerunt.

10.8.8L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.

10.8.9semper ista audita sunt eadem penes uos auspicia esse, uos solos gentem habere, uos solos iustum imperium et auspicium domi militiaeque;

10.8.10aeque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit porroque erit. en unquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est, nihil ultra quam ingenuos?

10.8.11consulem iam patrem ciere possum auumque iam poterit filius meus. nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; certamen tantum patricii petunt nec curant quem euentum certaminum habeant.

10.8.12ego hanc legem, quod bonum faustum felixque sit uobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.'

ch. 9 10.9.1 uocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus. postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.7.11 Liv. 10.8.9 (English) >>Liv. 10.9.5

Powered by PhiloLogic