ch. 9
10.9.1
uocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque
accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus.
postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est.
10.9.2pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus P. Sempronius
Sophus C. Marcius Rutulus M. Liuius Denter; quinque
augures item de plebe, C. Genucius P. Aelius Paetus
M. Minucius Faesus C. Marcius T. Publilius. ita octo
pontificum, nouem augurum numerus factus.
10.9.3eodem anno M. Ualerius consul de prouocatione legem
tulit diligentius sanctam. tertio ea tum post reges exactos
lata est, semper a familia eadem.
10.9.4causam renouandae
saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum
opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola
pro tergo ciuium lata uidetur, quod graui poena, si quis
uerberasset necassetue ciuem Romanum, sanxit;
10.9.5Ualeria
lex cum eum qui prouocasset uirgis caedi securique necari
uetuisset, si quis aduersus ea fecisset, nihil ultra quam
'improbe factum' adiecit.
10.9.6id, qui tum pudor hominum
erat, uisum, credo, uinclum satis ualidum legis: nunc uix
serio ita minetur quisquam.
10.9.7bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile
aduersus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces
nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.
10.9.8alter consul
Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit.
locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc
Narnia sita est, nec ui nec munimento capi poterat.
10.9.9itaque
eam infectam rem M. Fuluius Paetus T. Manlius Torquatus
noui consules acceperunt.
10.9.10in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem
omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer
Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in
bellicosiorem annum:
10.9.11eo anno maiori se usui rei publicae
fore urbano gesto magistratu; ita nec dissimulantem quid
mallet nec petentem tamen, aedilem curulem cum L. Papirio
Cursore factum.
10.9.12id ne pro certo ponerem uetustior annalium
auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse
tradit Cn. Domitium Cn. filium Caluinum et Sp. Caruilium
Q. filium Maximum.
10.9.13id credo cognomen errorem in aedilibus
fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et
consularibus comitiis, conuenientem errori.
10.9.14et lustrum
eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio
Sauerrione censoribus tribusque additae duae, Aniensis ac
Terentina. haec Romae gesta.