Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.9.1 | Liv. 10.9.10 (English) | >>Liv. 10.10.6 |
10.9.6id , qui tum pudor hominum
erat , uisum , credo , uinclum satis ualidum legis : nunc uix
serio ita minetur quisquam .
bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile
aduersus rebellantes Aequos , cum praeter animos feroces
nihil ex antiqua fortuna haberent , gestum est .
alter consul
Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit .
locus erat arduus atque in parte una praeceps , ubi nunc
Narnia sita est , nec ui nec munimento capi poterat .
itaque
eam infectam rem M . Fuluius Paetus T . Manlius Torquatus
noui consules acceperunt .
in eum annum cum Q . Fabium consulem non petentem
omnes dicerent centuriae , ipsum auctorem fuisse Macer
Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in
bellicosiorem annum :
10.9.11eo anno maiori se usui rei publicae
fore urbano gesto magistratu ; ita nec dissimulantem quid
mallet nec petentem tamen , aedilem curulem cum L . Papirio
Cursore factum .
id ne pro certo ponerem uetustior annalium
auctor Piso effecit , qui eo anno aediles curules fuisse
tradit Cn . Domitium Cn . filium Caluinum et Sp . Caruilium
Q . filium Maximum .
id credo cognomen errorem in aedilibus
fecisse secutamque fabulam mixtam ex aediliciis et
consularibus comitiis , conuenientem errori .
et lustrum
eo anno conditum a P . Sempronio Sopho et P . Sulpicio
Sauerrione censoribus tribusque additae duae , Aniensis ac
Terentina . haec Romae gesta .
10.9.7
10.9.8
10.9.9
10.9.10
10.9.12
10.9.13
10.9.14
ch. 10
10.10.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.9.1 | Liv. 10.9.10 (English) | >>Liv. 10.10.6 |