10.8.11consulem iam patrem ciere possum
auumque iam poterit filius meus. nihil est aliud in re,
Quirites, nisi ut omnia negata adipiscamur; certamen
tantum patricii petunt nec curant quem euentum certaminum
habeant.
10.8.12ego hanc legem, quod bonum faustum felixque
sit uobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.'
ch. 9
10.9.1
uocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque
accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus.
postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est.
10.9.2pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus P. Sempronius
Sophus C. Marcius Rutulus M. Liuius Denter; quinque
augures item de plebe, C. Genucius P. Aelius Paetus
M. Minucius Faesus C. Marcius T. Publilius. ita octo
pontificum, nouem augurum numerus factus.
10.9.3eodem anno M. Ualerius consul de prouocatione legem
tulit diligentius sanctam. tertio ea tum post reges exactos
lata est, semper a familia eadem.
10.9.4causam renouandae
saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum
opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola
pro tergo ciuium lata uidetur, quod graui poena, si quis
uerberasset necassetue ciuem Romanum, sanxit;
10.9.5Ualeria
lex cum eum qui prouocasset uirgis caedi securique necari
uetuisset, si quis aduersus ea fecisset, nihil ultra quam
'improbe factum' adiecit.
10.9.6id, qui tum pudor hominum
erat, uisum, credo, uinclum satis ualidum legis: nunc uix
serio ita minetur quisquam.
10.9.7bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile
aduersus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces
nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.