Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.8.9 Liv. 10.9.4 (English) >>Liv. 10.9.13

10.9.1 uocare tribus extemplo populus iubebat apparebatque accipi legem; ille tamen dies intercessione est sublatus. postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est.

10.9.2pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus P. Sempronius Sophus C. Marcius Rutulus M. Liuius Denter; quinque augures item de plebe, C. Genucius P. Aelius Paetus M. Minucius Faesus C. Marcius T. Publilius. ita octo pontificum, nouem augurum numerus factus.

10.9.3eodem anno M. Ualerius consul de prouocatione legem tulit diligentius sanctam. tertio ea tum post reges exactos lata est, semper a familia eadem.

10.9.4causam renouandae saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola pro tergo ciuium lata uidetur, quod graui poena, si quis uerberasset necassetue ciuem Romanum, sanxit;

10.9.5Ualeria lex cum eum qui prouocasset uirgis caedi securique necari uetuisset, si quis aduersus ea fecisset, nihil ultra quam 'improbe factum' adiecit.

10.9.6id, qui tum pudor hominum erat, uisum, credo, uinclum satis ualidum legis: nunc uix serio ita minetur quisquam.

10.9.7bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile aduersus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.

10.9.8alter consul Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec ui nec munimento capi poterat.

10.9.9itaque eam infectam rem M. Fuluius Paetus T. Manlius Torquatus noui consules acceperunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 10.8.9 Liv. 10.9.4 (English) >>Liv. 10.9.13

Powered by PhiloLogic