Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.8.9 | Liv. 10.9.5 (English) | >>Liv. 10.9.14 |
10.9.2pontifices creantur suasor legis P . Decius Mus P . Sempronius
Sophus C . Marcius Rutulus M . Liuius Denter ; quinque
augures item de plebe , C . Genucius P . Aelius Paetus
M . Minucius Faesus C . Marcius T . Publilius . ita octo
pontificum , nouem augurum numerus factus .
eodem anno M . Ualerius consul de prouocatione legem
tulit diligentius sanctam . tertio ea tum post reges exactos
lata est , semper a familia eadem .
causam renouandae
saepius haud aliam fuisse reor quam quod plus paucorum
opes quam libertas plebis poterat . Porcia tamen lex sola
pro tergo ciuium lata uidetur , quod graui poena , si quis
uerberasset necassetue ciuem Romanum , sanxit ;
10.9.5Ualeria
lex cum eum qui prouocasset uirgis caedi securique necari
uetuisset , si quis aduersus ea fecisset , nihil ultra quam
'improbe factum ' adiecit .
id , qui tum pudor hominum
erat , uisum , credo , uinclum satis ualidum legis : nunc uix
serio ita minetur quisquam .
bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile
aduersus rebellantes Aequos , cum praeter animos feroces
nihil ex antiqua fortuna haberent , gestum est .
alter consul
Appuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit .
locus erat arduus atque in parte una praeceps , ubi nunc
Narnia sita est , nec ui nec munimento capi poterat .
itaque
eam infectam rem M . Fuluius Paetus T . Manlius Torquatus
noui consules acceperunt .
in eum annum cum Q . Fabium consulem non petentem
omnes dicerent centuriae , ipsum auctorem fuisse Macer
Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in
bellicosiorem annum :
10.9.3
10.9.4
10.9.6
10.9.7
10.9.8
10.9.9
10.9.10
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 10.8.9 | Liv. 10.9.5 (English) | >>Liv. 10.9.14 |