ch. 1
2.1.1
liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas,
annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum
peragam.
2.1.2quae libertas ut laetior esset proximi regis
superbia fecerat. nam priores ita regnarunt ut haud immerito
omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas nouas
ipsi sedes ab se auctae multitudinis addiderunt,
2.1.3numerentur;
neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum gloriae superbo
exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis
immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset.
2.1.4quid enim futurum fuit, si illa pastorum conuenarumque
plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inuiolati
templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta, soluta
regio metu agitari coepta esset tribuniciis procellis,
2.1.5et in
aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera
coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo
tempore adsuescitur, animos eorum consociasset?
2.1.6dissipatae
res nondum adultae discordia forent, quas fouit tranquilla
moderatio imperii eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem
libertatis maturis iam uiribus ferre possent.
2.1.7libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium
consulare factum est quam quod deminutum quicquam
sit ex regia potestate numeres.
2.1.8omnia iura, omnia
insignia primi consules tenuere; id modo cautum est ne, si
ambo fasces haberent, duplicatus terror uideretur. Brutus
prior, concedente collega, fasces habuit; qui non acrior
uindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit.
2.1.9omnium
primum auidum nouae libertatis populum, ne postmodum
flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit
neminem Romae passuros regnare.
2.1.10deinde quo plus uirium
in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis
deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus
lectis ad trecentorum summam expleuit,
2.1.11traditumque inde
fertur ut in senatum uocarentur qui patres quique conscripti
essent; conscriptos uidelicet [nouum senatum] appellabant
lectos. id mirum quantum profuit ad concordiam ciuitatis
iungendosque patribus plebis animos.
ch. 2
2.2.1
rerum deinde diuinarum habita cura; et quia quaedam
publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum
desiderium esset, regem sacrificolum creant.
2.2.2id sacerdotium
pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati,
cuius tunc prima erat cura, officeret. ac nescio an nimium
undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint.
2.2.3consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet,
nomen inuisum ciuitati fuit: nimium Tarquinios regno
adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser.
Tullium; ne interuallo quidem facto oblitum, tamquam
alieni, regni, Superbum Tarquinium uelut hereditatem gentis
scelere ac ui repetisse; pulso Superbo penes Collatinum
imperium esse. nescire Tarquinios priuatos uiuere; non placere
nomen, periculosum libertati esse.
2.2.4hinc primo sensim
temptantium animos sermo per totam ciuitatem est datus,
sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem uocat.
2.2.5ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem
regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati
foret; id summa ope tuendum esse, neque ullam rem quae
eo pertineat contemnendam. inuitum se dicere hominis
causa, nec dicturum fuisse ni caritas rei publicae uinceret:
2.2.6non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam
esse; regium genus, regium nomen non solum in
ciuitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare
libertati.
2.2.7'hunc tu' inquit 'tua uoluntate, L. Tarquini,
remoue metum. meminimus, fatemur: eiecisti reges;
absolue beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. res
tuas tibi non solum reddent ciues tui auctore me, sed si quid
deest munifice augebunt. amicus abi; exonera ciuitatem
uano forsitan metu; ita persuasum est animis cum gente
2.2.8Tarquinia regnum hinc abiturum.' consuli primo tam nouae
rei ac subitae admiratio incluserat uocem; dicere deinde
incipientem primores ciuitatis circumsistunt, eadem multis
precibus orant.
2.2.9et ceteri quidem mouebant minus: postquam
Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea
ipsius, agere uarie rogando alternis suadendoque coepit ut
uinci se consensu ciuitatis pateretur,
2.2.10timens consul ne postmodum
priuato sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque
alia insuper ignominia acciderent, abdicauit se consulatu
rebusque suis omnibus Lauinium translatis ciuitate cessit.
2.2.11Brutus ex senatus consulto ad populum tulit ut omnes Tarquiniae
gentis exsules essent; collegam sibi comitiis centuriatis
creauit P. Ualerium, quo adiutore reges eiecerat.
ch. 3
2.3.1
cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis
imminere, id quidem spe omnium serius fuit; ceterum, id
quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas
amissa est.
2.3.2erant in Romana iuuentute adulescentes aliquot,
nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat,
aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti
more regio uiuere.
2.3.3eam tum, aequato iure omnium, licentiam
quaerentes, libertatem aliorum in suam uertisse seruitutem
inter se conquerebantur: regem hominem esse, a quo impetres,
ubi ius, ubi iniuria opus sit; esse gratiae locum, esse
beneficio; et irasci et ignoscere posse; inter amicum atque
inimicum discrimen nosse;
2.3.4leges rem surdam, inexorabilem
esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxamenti
nec ueniae habere, si modum excesseris; periculosum
esse in tot humanis erroribus sola innocentia uiuere.
2.3.5ita
iam sua sponte aegris animis legati ab regibus superueniunt,
sine mentione reditus bona tantum repetentes. eorum uerba
postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio
tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli
materia et adiumentum essent.
2.3.6interim legati alia moliri;
aperte bona repetentes clam reciperandi regni consilia
struere; et tamquam ad id quod agi uidebatur ambientes, nobilium
adulescentium animos pertemptant.
2.3.7a quibus placide
oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de
accipiendis clam nocte in urbem regibus conloquuntur.
ch. 4
2.4.1
Uitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est.
Uitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo
matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos
quoque in societatem consilii auunculi adsumunt.
2.4.2praeterea
aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum uetustate
memoria abiit.
2.4.3interim cum in senatu uicisset sententia
quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae
in urbe haberent legati quod spatium ad uehicula comparanda
a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent
res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt,
euincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:
2.4.4nam aliter qui credituros eos non uana ab legatis super
rebus tantis adferri? datae litterae ut pignus fidei essent,
manifestum facinus fecerunt.
2.4.5nam cum pridie quam legati
ad Tarquinios proficiscerentur cenatum forte apud Uitellios
esset, coniuratique ibi, remotis arbitris, multa inter se de
nouo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex seruis
unus excepit,
2.4.6qui iam antea id senserat agi, sed eam occasionem,
ut litterae legatis darentur quae deprehensae rem
coarguere possent, exspectabat. postquam datas sensit,
rem ad consules detulit.
2.4.7consules ad deprehendendos
legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem
oppressere; litterarum in primis habita cura ne interciderent.
proditoribus extemplo in uincla coniectis, de legatis paululum
addubitatum est; et quamquam uisi sunt commisisse ut
hostium loco essent, ius tamen gentium ualuit.
ch. 5
2.5.1
de bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra
refertur ad patres. ibi uicit ira; uetuere reddi, uetuere in
publicum redigi.
2.5.2diripienda plebi sunt data, ut contacta
regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret.
ager Tarquiniorum qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus
Marti, Martius deinde campus fuit.
2.5.3forte ibi tum
seges farris dicitur fuisse matura messi. quem campi fructum
quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento
segetem magna uis hominum simul immissa corbibus fudere
in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet.
ita in uadis haesitantes frumenti aceruos sedisse inlitos limo;
2.5.4insulam inde paulatim, et aliis quae fert temere flumen
eodem inuectis, factam; postea credo additas moles manuque
adiutum, ut tam eminens area firmaque templis quoque
ac porticibus sustinendis esset.
2.5.5direptis bonis regum damnati proditores sumptumque
supplicium, conspectius eo quod poenae capiendae ministerium
patri de liberis consulatus imposuit, et qui spectator
erat amouendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii
dedit.
2.5.6stabant deligati ad palum nobilissimi iuuenes; sed
a ceteris, uelut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium
in se auerterant oculos, miserebatque non poenae magis
homines quam sceleris quo poenam meriti essent:
2.5.7illos eo
potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem,
consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid
deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum
ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent.
2.5.8consules in sedem processere suam, missique lictores
ad sumendum supplicium. nudatos uirgis caedunt securique
feriunt, cum inter omne tempus pater uoltusque et os eius
spectaculo esset, eminente animo patrio inter publicae
poenae ministerium.
2.5.9secundum poenam nocentium, ut in
utramque partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset,
praemium indici pecunia ex aerario, libertas et ciuitas data.
2.5.10ille primum dicitur uindicta liberatus; quidam uindictae
quoque nomen tractum ab illo putant; Uindicio ipsi nomen
fuisse. post illum obseruatum ut qui ita liberati essent in
ciuitatem accepti uiderentur.
ch. 6
2.6.1
his sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non
dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio
iraque, postquam dolo uiam obsaeptam uidit, bellum aperte
moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes;
2.6.2orare
maxime Ueientes Tarquiniensesque, ne <ex> se ortum, eiusdem
sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno cum
liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent: alios
peregre in regnum Romam accitos: se regem, augentem
bello Romanum imperium, a proximis scelerata coniuratione
pulsum.
2.6.3eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno
uisus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo
dedisse, ne quis expers sceleris esset. patriam se regnumque
suum repetere et persequi ingratos ciues uelle. ferrent
opem, adiuuarent; suas quoque ueteres iniurias ultum irent,
totiens caesas legiones, agrum ademptum.
2.6.4haec mouerunt
Ueientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias
demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt.
Tarquinienses nomen ac cognatio mouet: pulchrum uidebatur
suos Romae regnare.
2.6.5ita duo duarum ciuitatium exercitus ad repetendum
regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium.
postquam in agrum Romanum uentum est, obuiam hosti
consules eunt.
2.6.6Ualerius quadrato agmine peditem ducit:
Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. eodem
modo primus eques hostium agminis fuit; praeerat Arruns
Tarquinius filius regis, rex ipse cum legionibus sequebatur.
2.6.7Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam
propius ac certius facie quoque Brutum cognouit, inflammatus
ira 'ille est uir' inquit, 'qui nos extorres expulit patria.
ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit.
2.6.8di regum ultores adeste.' concitat calcaribus equum atque
in ipsum infestus consulem derigit. sensit in se iri Brutus;
decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; auide
itaque se certamini offert;
2.6.9adeoque infestis animis concurrerunt,
neuter dum hostem uolneraret sui protegendi corporis
memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus
duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.
2.6.10simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post
et pedites superueniunt. ibi uaria uictoria et uelut aequo
Marte pugnatum est; dextera utrimque cornua uicere, laeua
superata.
2.6.11Ueientes, uinci ab Romano milite adsueti, fusi
fugatique: Tarquiniensis, nouus hostis, non stetit solum, sed
etiam ab sua parte Romanum pepulit.
ch. 7
2.7.1
ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque
Etruscos incessit ut omissa inrita re nocte ambo exercitus,
Ueiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos.
2.7.2adiciunt
miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex
silua Arsia ingentem editam uocem; Siluani uocem eam
creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie;
2.7.3uincere bello Romanum. ita certe inde abiere, Romani ut
uictores, Etrusci pro uictis; nam postquam inluxit nec quisquam
hostium in conspectu erat, P. Ualerius consul spolia
legit triumphansque inde Romam rediit.
2.7.4collegae funus
quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti
decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia
matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer
ultor uiolatae pudicitiae fuisset.
2.7.5consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles uolgi
animi, ex fauore non inuidia modo sed suspicio etiam cum
atroci crimine orta.
2.7.6regnum eum adfectare fama ferebat,
quia nec collegam subrogauerat in locum Bruti et aedificabat
in summa Uelia: ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem
fieri.
2.7.7haec dicta uolgo creditaque cum indignitate
angerent consulis animum, uocato ad concilium populo
submissis fascibus in contionem escendit. gratum multitudini
spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia
confessionemque factam populi quam consulis maiestatem
uimque maiorem esse.
2.7.8ibi audire iussis consul laudare
fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore,
pro re publica dimicans, matura gloria necdum se uertente
in inuidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriae
suae ad crimen atque inuidiam superesse; ex liberatore
patriae ad Aquilios se Uitelliosque recidisse.
2.7.9'nunquamne
ergo' inquit, 'ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut suspicione
uiolari nequeat? ego me, illum acerrimum regum
hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem?
2.7.10ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem
posse a ciuibus meis? tam leui momento mea apud
uos fama pendet? adeone est fundata leuiter fides ut ubi
sim quam qui sim magis referat?
2.7.11non obstabunt Publi
Ualeri aedes libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis Uelia;
deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subiciam,
ut uos supra suspectum me ciuem habitetis; in Uelia
aedificent quibus melius quam P. Ualerio creditur libertas.'
delata confestim materia omnis infra Ueliam et,
2.7.12ubi
nunc Uicae Potae <aedes> est, domus in infimo cliuo
aedificata.
ch. 8
2.8.1
latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem
absoluerent, sed quae adeo in contrarium uerterent
ut popularem etiam facerent; inde cognomen factum Publicolae
est.
2.8.2ante omnes de prouocatione aduersus magistratus
ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni
occupandi consilia inisset gratae in uolgus leges fuere.
2.8.3quas
cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum
deinde comitia collegae subrogando habuit.
2.8.4creatus Sp.
Lucretius consul, qui magno natu, non sufficientibus iam
uiribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies
moritur. suffectus in Lucreti locum M. Horatius Puluillus.
2.8.5apud quosdam ueteres auctores non inuenio Lucretium
consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia
nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoria intercidisse.
2.8.6nondum dedicata erat in Capitolio Iouis aedes; Ualerius
Horatiusque consules sortiti uter dedicaret. Horatio sorte
euenit: Publicola ad Ueientium bellum profectus.
2.8.7aegrius
quam dignum erat tulere Ualeri necessarii dedicationem tam
incliti templi Horatio dari. id omnibus modis impedire
conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam
tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt,
mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare
eum templum non posse.
2.8.8non crediderit factum an tantum
animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio
est facilis. nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus
quam ut cadauer efferri iuberet, tenens postem precationem
peragit et dedicat templum.
2.8.9haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno.
ch. 9
2.9.1
inde P. Ualerius iterum T. Lucretius consules facti. iam
Tarquinii ad Lartem Porsennam, Clusinum regem, perfugerant.
ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne
se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque,
egentes exsulare pateretur,
2.9.2nunc monebant etiam ne orientem
morem pellendi reges inultum sineret. satis libertatem
ipsam habere dulcedinis.
2.9.3nisi quanta ui ciuitates eam expetant
tanta regna reges defendant, aequari summa infimis;
nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat, in ciuitatibus
fore; adesse finem regnis, rei inter deos hominesque
pulcherrimae.
2.9.4Porsenna cum regem esse Romae <tutum>,
tum Etruscae gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam
infesto exercitu uenit.
2.9.5non unquam alias ante tantus terror
senatum inuasit; adeo ualida res tum Clusina erat magnumque
Porsennae nomen. nec hostes modo timebant
sed suosmet ipsi ciues, ne Romana plebs, metu perculsa,
receptis in urbem regibus uel cum seruitute pacem acciperet.
2.9.6multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab
senatu data. annonae in primis habita cura, et ad frumentum
comparandum missi alii in Uolscos, alii Cumas. salis
quoque uendendi arbitrium, quia impenso pretio uenibat, in
publicum omne sumptum, ademptum priuatis; portoriisque
et tributo plebes liberata, ut diuites conferrent qui oneri
ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos
educent.
2.9.7itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum
rebus in obsidione ac fame adeo concordem ciuitatem
tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi
horrerent,
2.9.8nec quisquam unus malis artibus postea tam
popularis esset quam tum bene imperando uniuersus senatus
fuit.
ch. 10
2.10.1
cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris
demigrant; urbem ipsam saepiunt praesidiis. alia muris,
alia Tiberi obiecto uidebantur tuta:
2.10.2pons sublicius iter
paene hostibus dedit, ni unus uir fuisset, Horatius Cocles;
id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit.
2.10.3qui positus forte in statione pontis cum captum repentino
impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes uidisset
trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere,
reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum
fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos
fugere;
2.10.4si transitum [pontem] a tergo reliquissent, iam plus
hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore.
itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque
ui possint, interrumpant: se impetum hostium, quantum
corpore uno posset obsisti, excepturum.
2.10.5uadit inde in
primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium
pugna terga obuersis comminus ad ineundum proelium
armis, ipso miraculo audaciae obstupefecit hostes.
2.10.6duos
tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium,
ambos claros genere factisque.
2.10.7cum his primam periculi
procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper
sustinuit; deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta
reuocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit.
2.10.8circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres
Etruscorum nunc singulos prouocare, nunc increpare omnes:
seruitia regum superborum, suae libertatis immemores
alienam oppugnatum uenire.
2.10.9cunctati aliquamdiu sunt,
dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant;
pudor deinde commouit aciem, et clamore sublato undique
in unum hostem tela coniciunt.
2.10.10quae cum in obiecto
cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti
pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere
uirum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum,
alacritate perfecti operis sublatus, pauore subito
impetum sustinuit.
2.10.11tum Cocles 'Tiberine pater' inquit,
'te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio
flumine accipias.' ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque
superincidentibus telis incolumis ad suos tranauit,
rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei.
2.10.12grata erga tantam uirtutem ciuitas fuit; statua in comitio
posita; agri quantum uno die circumarauit, datum.
2.10.13priuata
quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in
magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid,
fraudans se ipse uictu suo, contulit.
ch. 11
2.11.1
Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda
urbe ad obsidendam uersis, praesidio in Ianiculo locato, ipse
in plano ripisque Tiberis castra posuit,
2.11.2nauibus undique
accitis et ad custodiam ne quid Romam frumenti subuehi
sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones
aliis atque aliis locis traiceret;
2.11.3breuique adeo infestum
omnem Romanum agrum reddidit ut non cetera solum ex
agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque
quisquam extra portas propellere auderet.
2.11.4hoc tantum
licentiae Etruscis non metu magis quam consilio concessum.
namque Ualerius consul intentus in occasionem
multos simul et effusos improuiso adoriundi, in paruis rebus
neglegens ultor, grauem se ad maiora uindicem seruabat.
2.11.5itaque ut eliceret praedatores, edicit suis postero die frequentes
porta Esquilina, quae auersissima ab hoste erat,
expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione
et fame seruitia infida transfugerent.
2.11.6et sciere
perfugae indicio; multoque plures, ut in spem uniuersae
praedae, flumen traiciunt.
2.11.7P. Ualerius inde T. Herminium
cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina uia occultum
considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuuentute
ad portam Collinam stare donec hostis praetereat; inde se
obicere ne sit ad flumen reditus.
2.11.8consulum alter T. Lucretius
porta Naeuia cum aliquot manipulis militum egressus;
ipse Ualerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique
primi apparuere hosti.
2.11.9Herminius ubi tumultum sensit,
concurrit ex insidiis, uersisque in Lucretium Etruscis terga
caedit; dextra laeuaque, hinc a porta Collina, illinc ab
Naeuia, redditus clamor;
2.11.10ita caesi in medio praedatores,
neque ad pugnam uiribus pares et ad fugam saeptis omnibus
uiis. finisque ille tam effuse euagandi Etruscis fuit.
ch. 12
2.12.1
obsidio erat nihilo minus et frumenti cum summa caritate
inopia, sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsinna
habebat,
2.12.2cum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum
uidebatur populum Romanum seruientem cum sub regibus
esset nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum
eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri quorum
2.12.3saepe exercitus fuderit,—itaque magno audacique aliquo facinore
eam indignitatem uindicandam ratus, primo sua sponte
penetrare in hostium castra constituit;
2.12.4dein metuens ne si
consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus
a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, fortuna tum
urbis crimen adfirmante, senatum adit.
2.12.5'transire Tiberim'
inquit, 'patres, et intrare, si possim, castra hostium uolo, non
praedo nec populationum in uicem ultor; maius si di iuuant
in animo est facinus.' adprobant patres; abdito intra uestem
ferro proficiscitur.
2.12.6ubi eo uenit, in confertissima turba
prope regium tribunal constitit.
2.12.7ibi cum stipendium militibus
forte daretur et scriba cum rege sedens pari fere ornatu
multa ageret eum<que> milites uolgo adirent, timens sciscitari
uter Porsinna esset, ne ignorando regem semet ipse
aperiret quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam
pro rege obtruncat.
2.12.8uadentem inde qua per trepidam turbam
cruento mucrone sibi ipse fecerat uiam, cum concursu
ad clamorem facto comprehensum regii satellites retraxissent,
ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter tantas fortunae
minas metuendus magis quam metuens,
2.12.9'Romanus
sum' inquit, 'ciuis; C. Mucium uocant. hostis hostem
occidere uolui, nec ad mortem minus animi est, quam fuit
ad caedem; et facere et pati fortia Romanum est.
2.12.10nec
unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo est
idem petentium decus. proinde in hoc discrimen, si iuuat,
accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo, ferrum
hostemque in uestibulo habeas regiae. hoc tibi iuuentus
Romana indicimus bellum.
2.12.11nullam aciem, nullum proelium
timueris;
2.12.12uni tibi et cum singulis res erit.' cum rex simul
ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus
iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum
sibi minas per ambages iaceret,
2.12.13'en tibi' inquit, 'ut sentias
quam uile corpus sit iis qui magnam gloriam uident'; dextramque
accenso ad sacrificium foculo inicit. quam cum
uelut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus
miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amouerique ab
altaribus iuuenem iussisset,
2.12.14'tu uero abi' inquit, 'in te
magis quam in me hostilia ausus. iuberem macte uirtute
esse, si pro mea patria ista uirtus staret; nunc iure belli
liberum te,
2.12.15intactum inuiolatumque hinc dimitto.' tunc
Mucius, quasi remunerans meritum, 'quando quidem' inquit,
'est apud te uirtuti honos, ut beneficio tuleris a me
quod minis nequisti, trecenti coniurauimus principes iuuentutis
Romanae ut in te hac uia grassaremur.
2.12.16mea prima
sors fuit; ceteri ut cuiusque ceciderit primi quoad te opportunum
fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.'
ch. 13
2.13.1
Mucium dimissum, cui postea Scaeuolae a clade dextrae
manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti
sunt;
2.13.2adeo mouerat eum et primi periculi casus, <a> quo
nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda
dimicatio totiens quot coniurati superessent, ut pacis condiciones
ultro ferret Romanis.
2.13.3iactatum in condicionibus
nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis
quia id negare ipse nequiuerat Tarquiniis quam quod negatum
iri sibi ab Romanis ignoraret.
2.13.4de agro Ueientibus
restituendo impetratum, expressaque necessitas obsides dandi
Romanis, si Ianiculo praesidium deduci uellent. his condicionibus
composita pace, exercitum ab Ianiculo deduxit
Porsinna et agro Romano excessit.
2.13.5patres C. Mucio uirtutis
causa trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea
sunt Mucia prata appellata.
2.13.6ergo ita honorata uirtute,
feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia
uirgo una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud
procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux
agminis uirginum inter tela hostium Tiberim tranauit, sospitesque
omnes Romam ad propinquos restituit.
2.13.7quod ubi
regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam
misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud magni
facere.
2.13.8deinde in admirationem uersus, supra Coclites
Muciosque dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum
si non dedatur obses, pro rupto foedus se habiturum,
sic deditam <intactam> inuiolatamque ad suos remissurum.
2.13.9utrimque constitit fides; et Romani pignus pacis
ex foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta
solum sed honorata etiam uirtus fuit, laudatamque uirginem
parte obsidum se donare dixit; ipsa quos uellet legeret.
2.13.10productis omnibus elegisse impubes dicitur; quod et uirginitati
decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat
eam aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime
opportuna iniuriae esset.
2.13.11pace redintegrata Romani nouam
in femina uirtutem nouo genere honoris, statua equestri,
donauere; in summa Sacra uia fuit posita uirgo insidens
equo.
ch. 14
2.14.1
huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens
mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem
inter cetera sollemnia manet, bona Porsennae regis uendendi.
2.14.2cuius originem moris necesse est aut inter bellum
natam esse neque omissam in pace, aut a mitiore creuisse
principio quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter uendendi.
2.14.3proximum uero est ex iis quae traduntur Porsennam
discedentem ab Ianiculo castra opulenta, conuecto ex
propinquis ac fertilibus Etruriae aruis commeatu, Romanis
dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione;
2.14.4ea
deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, uenisse,
bonaque Porsennae appellata, gratiam muneris magis significante
titulo quam auctionem fortunae regiae quae ne in
potestate quidem populi Romani esset.
2.14.5omisso Romano bello Porsenna, ne frustra in ea loca
exercitus adductus uideretur, cum parte copiarum filium
Arruntem Ariciam oppugnatum mittit.
2.14.6primo Aricinos res
necopinata perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis
populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere
auderent. proelio inito, adeo concitato impetu se intulerant
Etrusci ut funderent ipso incursu Aricinos:
2.14.7Cumanae
cohortes arte aduersus uim usae declinauere paululum, effuseque
praelatos hostes conuersis signis ab tergo adortae sunt.
2.14.8ita in medio prope iam uictores caesi Etrusci. pars perexigua,
duce amisso, quia nullum propius perfugium erat,
Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt.
2.14.9ibi benigne excepti diuisique in hospitia. curatis uolneribus,
alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum:
multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. his locus
ad habitandum datus quem deinde Tuscum uicum appellarunt.
ch. 15
2.15.1
Sp. <Larcius inde et> T. Herminius, P. Lucretius inde et
P. Ualerius Publicola consules facti. eo anno postremum
legati a Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio uenerunt;
quibus cum responsum esset missurum ad regem
senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex
patribus.
2.15.2non quin breuiter reddi responsum potuerit non
recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos
quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum
mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis
in uicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod
contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in
perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil negatum
uellent.
2.15.3non in regno populum Romanum sed in
libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus portas
potius quam regibus patefacere; ea esse uota omnium ut
qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit.
2.15.4proinde si
saluam esse uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare.
2.15.5rex uerecundia uictus 'quando id certum atque obstinatum
est' inquit, 'neque ego obtundam saepius eadem nequiquam
agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est,
frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exsilio
quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat.'
dictis facta amiciora adiecit;
2.15.6obsidum quod reliquum erat
reddidit; agrum Ueientem, foedere ad Ianiculum icto ademptum,
restituit.
2.15.7Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum
ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit.
Romanis pax fida [ita] cum Porsenna fuit.
ch. 16
2.16.1
consules M. Ualerius P. Postumius. eo anno bene
pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. maiore
inde mole Sabini bellum parabant.
2.16.2aduersus eos et ne
quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum
tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Ualerius
quartum T. Lucretius iterum consules facti.
2.16.3seditio inter
belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde
uirium transtulit ad Romanos.
2.16.4namque Attius Clausus, cui
postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse
auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset,
ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam
transfugit.
2.16.5his ciuitas data agerque trans Anienem; Uetus
Claudia tribus—additis postea nouis tribulibus—qui ex eo
uenirent agro appellati. Appius inter patres lectus, haud
ita multo post in principum dignationem peruenit.
2.16.6consules
infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita
uastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu
nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam
redierunt.
2.16.7P. Ualerius, omnium consensu princeps belli pacisque
artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consulibus
moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis,
ut funeri sumptus deesset; de publico est datus. luxere
matronae ut Brutum.
2.16.8eodem anno duae coloniae Latinae,
Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. cum Auruncis
bellum initum; fusoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus
fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum
bellum Pometiam compulsum est.
2.16.9nec magis post proelium
quam in proelio caedibus temperatum est; et caesi aliquanto
plures erant quam capti, et captos passim trucidauerunt; ne
ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira
belli abstinuit. et hoc anno Romae triumphatum.
ch. 17
2.17.1
secuti consules Opiter Uerginius Sp. Cassius Pometiam
primo ui, deinde uineis aliisque operibus oppugnarunt.
2.17.2in
quos Aurunci magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua
aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati
excucurrissent, caede incendioque cuncta complent.
2.17.3uineis
incensis, multis hostium uolneratis et occisis, consulum
quoque alterum—sed utrum auctores non adiciunt—graui
uolnere ex equo deiectum prope interfecerunt.
2.17.4Romam inde
male gesta re reditum; inter multos saucios consul spe incerta
uitae relatus. interiecto deinde haud magno spatio,
quod uolneribus curandis supplendoque exercitui satis esset,
cum ira maiore, tum uiribus etiam auctis Pometiae arma
inlata.
2.17.5et cum uineis refectis aliaque mole belli iam in eo
esset ut in muros euaderet miles, deditio est facta.
2.17.6ceterum
nihilo minus foeda, dedita urbe, quam si capta foret,
Aurunci passi; principes securi percussi, sub corona uenierunt
coloni alii, oppidum dirutum, ager ueniit.
2.17.7consules
magis ob iras grauiter ultas quam ob magnitudinem perfecti
belli triumpharunt.
ch. 18
2.18.1
insequens annus Postumum Cominium et T. Largium
consules habuit.
2.18.2eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum
iuuentute per lasciuiam scorta raperentur, concursu
hominum rixa ac prope proelium fuit, paruaque ex re ad
rebellionem spectare [res] uidebatur.
2.18.3[supra belli Latini
metum.] id quoque accesserat quod triginta iam coniurasse
populos concitante Octauio Mamilio satis constabat.
2.18.4in hac
tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate, dictatoris
primum creandi mentio orta. sed nec quibus consulibus
quia ex factione Tarquiniana essent—id quoque enim traditur—parum
creditum sit, nec quis primum dictator creatus
sit, satis constat.
2.18.5apud ueterrimos tamen auctores T. Largium
dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum
creatos inuenio. consulares legere; ita lex iubebat de dictatore
creando lata.
2.18.6eo magis adducor ut credam Largium,
qui consularis erat, potius quam M'. Ualerium Marci filium
Uolesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem
et magistrum consulibus appositum;
2.18.7quin si maxime ex
ea familia legi dictatorem uellent, patrem multo potius M.
Ualerium spectatae uirtutis et consularem uirum legissent.
2.18.8creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures
uiderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores
essent ad dicto parendum; neque enim ut in consulibus qui
pari potestate essent, alterius auxilium neque prouocatio erat
neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.
2.18.9Sabinis
etiam creatus Romae dictator, eo magis quod propter se
creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de
pace mittunt.
2.18.10quibus orantibus dictatorem senatumque ut
ueniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum
ignosci adulescentibus posse, senibus non posse qui bella ex
bellis sererent.
2.18.11actum tamen est de pace, impetrataque foret
si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini—
id enim postulatum erat—in animum induxissent. bellum
indictum: tacitae indutiae quietum annum tenuere.
ch. 19
2.19.1
consules Ser. Sulpicius M'. Tullius; nihil dignum memoria
actum; T. Aebutius deinde et C. Uetusius.
2.19.2his consulibus
Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab
Latinis ad Romanos desciuit, nec ultra bellum Latinum,
gliscens iam per aliquot annos, dilatum.
2.19.3A. Postumius
dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis
peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro
Tusculano agmini hostium occurrerunt,
2.19.4et quia Tarquinios
esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non
potuit quin extemplo confligerent.
2.19.5ergo etiam proelium
aliquanto quam cetera grauius atque atrocius fuit. non
enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed
suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec
quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine uolnere
praeter dictatorem Romanum excessit.
2.19.6in Postumium
prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius
Superbus, quamquam iam aetate et uiribus erat grauior,
equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum
receptus in tutum est.
2.19.7et ad alterum cornu Aebutius
magister equitum in Octauium Mamilium impetum dederat;
nec fefellit ueniens Tusculanum ducem, contraque et ille
concitat equum.
2.19.8tantaque uis infestis uenientium hastis
fuit ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus
percussum.
2.19.9hunc quidem in secundam aciem Latini recepere;
Aebutius cum saucio brachio tenere telum non
posset, pugna excessit.
2.19.10Latinus dux nihil deterritus uolnere
proelium ciet et quia suos perculsos uidebat, arcessit cohortem
exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque
ademptam, pugnam parumper restituit.
ch. 20
2.20.1
referentibus iam pedem ab ea parte Romanis, M. Ualerius
Publicolae frater, conspicatus ferocem iuuenem Tarquinium
ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam
gloria accensus ut cuius familiae decus eiecti reges erant,
eiusdem interfecti forent,
2.20.2subdit calcaria equo et Tarquinium
infesto spiculo petit.
2.20.3Tarquinius retro in agmen
suorum infenso cessit hosti: Ualerium temere inuectum in
exsulum aciem ex transuerso quidam adortus transfigit, nec
quicquam equitis uolnere equo retardato, moribundus Romanus
labentibus super corpus armis ad terram defluxit.
2.20.4dictator Postumius postquam cecidisse talem uirum, exsules
ferociter citato agmine inuehi, suos perculsos cedere
animaduertit,
2.20.5cohorti suae, quam delectam manum praesidii
causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum
fugientem uiderint, pro hoste habeant. ita metu ancipiti
uersi a fuga Romani in hostem et restituta acies.
2.20.6cohors
dictatoris tum primum proelium iniit; integris corporibus
animisque fessos adorti exsules caedunt.
2.20.7ibi alia inter
proceres coorta pugna. imperator Latinus, ubi cohortem
exsulum a dictatore Romano prope circumuentam uidit,
ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum
rapit.
2.20.8hos agmine uenientes T. Herminius legatus conspicatus,
interque eos insignem ueste armisque Mamilium
noscitans, tanto ui maiore quam paulo ante magister equitum
cum hostium duce proelium iniit,
2.20.9ut et uno ictu
transfixum per latus occiderit Mamilium et ipse inter spoliandum
corpus hostis ueruto percussus, cum uictor in
castra esset relatus, inter primam curationem exspirauerit.
2.20.10tum ad equites dictator aduolat, obtestans ut fesso iam
pedite descendant ex equis et pugnam capessant. dicto
paruere; desiliunt ex equis, prouolant in primum et pro
antesignanis parmas obiciunt.
2.20.11recipit extemplo animum
pedestris acies, postquam iuuentutis proceres aequato genere
pugnae secum partem periculi sustinentes uidit. tum
demum impulsi Latini perculsaque inclinauit acies.
2.20.12equiti
admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et pedestris
acies. ibi nihil nec diuinae nec humanae opis dictator
praetermittens aedem Castori uouisse fertur ac pronuntiasse
militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium
intrasset;
2.20.13tantusque ardor fuit ut eodem impetu quo fuderant
hostem Romani castra caperent. hoc modo ad lacum
Regillum pugnatum est. dictator et magister equitum
triumphantes in urbem rediere.
ch. 21
2.21.1
triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. consules
Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius.
2.21.2his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia
institutus festus dies. A. deinde Postumius et T. Uerginius
consules facti.
2.21.3hoc demum anno ad Regillum lacum
pugnatum apud quosdam inuenio; A. Postumium, quia
collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem
inde factum.
2.21.4tanti errores implicant temporum,
aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules
secundum quos, nec quid quoque anno actum sit,
in tanta uetustate non rerum modo sed etiam auctorum
digerere possis.
2.21.5Ap. Claudius deinde et P. Seruilius consules facti. insignis
hic annus est nuntio Tarquini mortis. mortuus
Cumis, quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum
tyrannum contulerat.
2.21.6eo nuntio erecti patres, erecta
plebes; sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi,
cui ad eam diem summa ope inseruitum erat, iniuriae a
primoribus fieri coepere.
2.21.7eodem anno Signia colonia,
quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum
iterum deducta est. Romae tribus una et uiginti
factae. aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.
ch. 22
2.22.1
cum Uolscorum gente Latino bello neque pax neque
bellum fuerat; nam et Uolsci comparauerant auxilia quae
mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset,
et maturauit Romanus ne proelio uno cum Latino Uolscoque
contenderet.
2.22.2hac ira consules in Uolscum agrum
legiones duxere. Uolscos consilii poenam non metuentes
necopinata res perculit; armorum immemores obsides dant
trecentos principum a Cora atque Pometia liberos. ita sine
certamine inde abductae legiones.
2.22.3nec ita multo post
Uolscis leuatis metu suum rediit ingenium. rursus occultum
parant bellum, Hernicis in societatem armorum adsumptis.
2.22.4legatos quoque ad sollicitandum Latium passim
dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis
Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab
legatis quidem uiolandis abstinuit; comprehensos Uolscos
Romam duxere. ibi traditi consulibus indicatumque est
Uolscos Hernicosque parare bellum Romanis.
2.22.5relata re
ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captiuorum sex
milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in
perpetuum negatum fuerat, rem ad nouos magistratus traicerent.
2.22.6enimuero tum Latini gaudere facto; pacis auctores
in ingenti gloria esse. coronam auream Ioui donum in
Capitolium mittunt. cum legatis donoque qui captiuorum
remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo, uenit.
2.22.7pergunt domos eorum apud quem quisque seruierant; gratias
agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde
hospitia iungunt. nunquam alias ante publice priuatimque
Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.
ch. 23
2.23.1
sed et bellum Uolscum imminebat et ciuitas secum ipsa
discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio,
maxime propter nexos ob aes alienum.
2.23.2fremebant se,
foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a ciuibus
captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace
et inter hostes quam inter ciues libertatem plebis esse;
inuidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas
accendit.
2.23.3magno natu quidam cum omnium malorum
suorum insignibus se in forum proiecit. obsita erat
squalore uestis, foedior corporis habitus pallore ac macie
perempti;
2.23.4ad hoc promissa barba et capilli efferauerant
speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et
ordines duxisse aiebant, aliaque militiae decora uolgo miserantes
eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis
pugnarum cicatrices aduerso pectore ostentabat.
2.23.5sciscitantibus
unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa
turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se
militantem, quia propter populationes agri non fructu modo
caruerit, sed uilla incensa fuerit, direpta omnia, pecora
abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum
fecisse.
2.23.6id cumulatum usuris primo se agro paterno
auitoque exuisse, deinde fortunis aliis; postremo uelut tabem
peruenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in
seruitium, sed in ergastulum et carnificinam esse.
2.23.7inde
ostentare tergum foedum recentibus uestigiis uerberum.
ad haec uisa auditaque clamor ingens oritur. non iam
foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem peruadit.
2.23.8nexi, uincti solutique, se undique in publicum proripiunt,
implorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis
uoluntarius comes; multis passim agminibus per omnes
uias cum clamore in forum curritur.
2.23.9magno cum periculo
suo qui forte patrum in foro erant in eam turbam inciderunt;
2.23.10nec temperatum manibus foret, ni propere consules,
P. Seruilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem
interuenissent. at in eos multitudo uersa ostentare
uincula sua deformitatemque aliam.
2.23.11haec se meritos dicere,
exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; postulare
multo minaciter magis quam suppliciter ut senatum
uocarent; curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque
publici consilii circumsistunt.
2.23.12pauci admodum patrum,
quos casus obtulerat, contracti ab consulibus; ceteros metus
non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam
per infrequentiam poterat senatus.
2.23.13tum uero eludi atque
extrahi se multitudo putare, et patrum qui abessent, non
casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et consules
ipsos tergiuersari, nec dubie ludibrio esse miserias
suas.
2.23.14iam prope erat ut ne consulum quidem maiestas
coerceret iras hominum, cum incerti morando an ueniendo
plus periculi contraherent, tandem in senatum ueniunt.
frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne
inter consules quidem ipsos satis conueniebat.
2.23.15Appius,
uehementis ingenii uir, imperio consulari rem agendam
censebat; uno aut altero arrepto, quieturos alios: Seruilius,
lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti
quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.
ch. 24
2.24.1
inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso
aduolant nuntio Uolscos infesto exercitu ad urbem
oppugnandam uenire. quae audita—adeo duas ex una
ciuitate discordia fecerat—longe aliter patres ac plebem adfecere.
2.24.2exsultare gaudio plebes; ultores superbiae patrum
adesse dicere deos; alius alium confirmare ne nomina
darent; cum omnibus potius quam solos perituros; patres
militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula
belli, penes quos praemia, essent.
2.24.3at uero curia, maesta ac
trepida ancipiti metu et ab ciue et ab hoste, Seruilium consulem,
cui ingenium magis populare erat, orare ut tantis
circumuentam terroribus expediret rem publicam.
2.24.4tum
consul misso senatu in contionem prodit. ibi curae esse
patribus ostendit ut consulatur plebi; ceterum deliberationi
de maxima quidem illa sed tamen parte ciuitatis metum
pro uniuersa re publica interuenisse;
2.24.5nec posse, cum prope
ad portas essent, bello praeuerti quicquam, nec, si sit laxamenti
aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius
accepta, arma pro patria non cepisse, neque patribus satis
decorum per metum potius quam postmodo uoluntate adflictis
ciuium suorum fortunis consuluisse.
2.24.6contioni deinde
edicto addidit fidem quo edixit ne quis ciuem Romanum
uinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi
apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in
castris esset, bona possideret aut uenderet, liberos nepotesue
eius moraretur.
2.24.7hoc proposito edicto, et qui aderant
nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe
proripientium se ex priuato, cum retinendi ius creditori non
esset, concursus in forum ut sacramento dicerent fieri.
2.24.8magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Uolsco bello
uirtus atque opera enituit.
consul copias contra hostem educit; paruo dirimente
interuallo castra ponit.
ch. 25
2.25.1
proxima inde nocte Uolsci, discordia
Romana freti, si qua nocturna transitio proditioue
fieri posset, temptant castra. sensere uigiles; excitatus
exercitus; signo dato concursum est ad arma; ita frustra
id inceptum Uolscis fuit.
2.25.2reliquum noctis utrimque quieti
datum. postero die prima luce Uolsci fossis repletis uallum
inuadunt.
2.25.3iamque ob omni parte munimenta uellebantur,
cum consul, quamquam cuncti undique et nexi ante omnes
ut signum daret clamabant, experiendi animos militum
causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens
ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem auidum
certaminis emittit.
2.25.4primo statim incursu pulsi hostes;
fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga caesa; eques
usque ad castra pauidos egit. mox ipsa castra legionibus
circumdatis, cum Uolscos inde etiam pauor expulisset, capta
direptaque.
2.25.5postero die ad Suessam Pometiam quo confugerant
hostes legionibus ductis, intra paucos dies oppidum
capitur; captum praedae datum. inde paulum recreatus
egens miles;
2.25.6consul cum maxima gloria sua uictorem exercitum
Romam reducit. decedentem Romam Ecetranorum
Uolscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam,
adeunt. his ex senatus consulto data pax, ager ademptus.
ch. 26
2.26.1
confestim et Sabini Romanos territauere; tumultus enim
fuit uerius quam bellum. nocte in urbem nuntiatum est
exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem
peruenisse; ibi passim diripi atque incendi uillas.
2.26.2missus
extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius,
qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul Seruilius
cum delecta peditum manu.
2.26.3plerosque palantes eques circumuenit,
nec aduenienti peditum agmini restitit Sabina
legio. fessi cum itinere tum populatione nocturna, magna
pars in uillis repleti cibo uinoque, uix fugae quod satis esset
uirium habuere.
2.26.4nocte una audito perfectoque bello Sabino, postero die
in magna iam spe undique partae pacis, legati Aurunci senatum
adeunt, ni decedatur Uolsco agro bellum indicentes.
2.26.5cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus
erat; cuius fama haud procul iam ab Aricia uisi tanto
tumultu conciuit Romanos ut nec consuli ordine patres nec
pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes
dare possent.
2.26.6Ariciam infesto agmine itur; nec procul inde
cum Auruncis signa conlata, proelioque uno debellatum est.
ch. 27
2.27.1
fusis Auruncis, uictor tot intra paucos dies bellis Romanus
promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum
Appius et insita superbia animo et ut collegae uanam faceret
fidem, quam asperrime poterat ius de creditis pecuniis
dicere. deinceps et qui ante nexi fuerant creditoribus
tradebantur et nectebantur alii.
2.27.2quod ubi cui militi inciderat,
collegam appellabat. concursus ad Seruilium fiebat;
illius promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque belli
merita cicatricesque acceptas. postulabant ut [aut] referret
ad senatum, [aut] ut auxilio esset consul ciuibus suis, imperator
militibus.
2.27.3mouebant consulem haec, sed tergiuersari
res cogebat; adeo in alteram causam non collega solum
praeceps erat sed omnis factio nobilium. ita medium se
gerendo nec plebis uitauit odium nec apud patres gratiam
iniit.
2.27.4patres mollem consulem et ambitiosum rati, plebes
fallacem, breuique apparuit aequasse eum Appi odium.
2.27.5certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri
aedem. senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum
dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae,
mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice
iussit suscipere.
2.27.6populus dedicationem aedis dat M. Laetorio,
primi pili centurioni, quod facile appareret non tam
ad honorem eius cui curatio altior fastigio suo data esset
factum quam ad consulum ignominiam.
2.27.7saeuire inde utique
consulum alter patresque; sed plebi creuerant animi
et longe alia quam primo instituerant uia grassabantur.
2.27.8desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius
duci debitorem uidissent, undique conuolabant. neque
decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat,
neque cum decresset quisquam obtemperabat.
2.27.9ui agebatur,
metusque omnis et periculum, cum in conspectu
consulis singuli a pluribus uiolarentur, in creditores a
debitoribus uerterant.
2.27.10super haec timor incessit Sabini
belli; dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio
et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio
rem publicam proderet et ad id quod de credita pecunia ius
non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus
consulto haberet;
2.27.11non esse tamen desertam omnino rem
publicam neque proiectum consulare imperium; se unum
et suae et patrum maiestatis uindicem fore.
2.27.12cum circumstaret
cotidiana multitudo licentia accensa, arripi unum
insignem ducem seditionum iussit. ille cum a lictoribus
iam traheretur prouocauit; nec cessisset prouocationi consul,
quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre uicta
pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum
quam populi clamore; adeo supererant animi ad sustinendam
inuidiam.
2.27.13crescere inde malum in dies, non clamoribus
modo apertis sed, quod multo perniciosius erat,
secessione occultisque conloquiis. tandem inuisi plebi
consules magistratu abeunt, Seruilius neutris, Appius patribus
mire gratus.
ch. 28
2.28.1
A. Uerginius inde et T. Uetusius consulatum ineunt.
tum uero plebs incerta quales habitura consules esset,
coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Auentino facere,
ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac
fortuito ageret.
2.28.2eam rem consules rati, ut erat, perniciosam
ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine
non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique
et indignatione patrum, si quod imperio consulari
exsequendum esset, inuidiam eius consules ad senatum
reicerent:
2.28.3profecto si essent in re publica magistratus,
nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium;
nunc in mille curias contionesque [cum alia in Esquiliis,
alia in Auentino fiant concilia] dispersam et dissipatam
esse rem publicam.
2.28.4unum hercule uirum—id enim plus
esse quam consulem—qualis Ap. Claudius fuerit, momento
temporis discussurum illos coetus fuisse.
2.28.5correpti
consules cum, quid ergo se facere uellent—nihil enim
segnius molliusue quam patribus placeat acturos—percontarentur,
decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant:
2.28.6otio lasciuire plebem. dimisso senatu consules in tribunal
escendunt; citant nominatim iuniores. cum ad nomen
nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum
negare ultra decipi plebem posse;
2.28.7nunquam unum
militem habituros ni praestaretur fides publica; libertatem
unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro
patria ciuibusque, non pro dominis pugnent.
2.28.8consules
quid mandatum esset a senatu uidebant, sed eorum, qui
intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse
inuidiae suae participem; et apparebat atrox cum plebe
certamen.
2.28.9prius itaque quam ultima experirentur senatum
iterum consulere placuit. tum uero ad sellas consulum
prope conuolare minimus quisque natu patrum, abdicare
consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuendum
animus deesset.
ch. 29
2.29.1
utraque re satis experta tum demum consules: 'ne praedictum
negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. postulamus
ut hi qui maxime ignauiam increpant adsint nobis
habentibus dilectum. acerrimi cuiusque arbitrio, quando
ita placet, rem agemus.' redeunt in tribunal;
2.29.2citari nominatim
unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera
iubent. cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum,
ne forte uiolaretur, constitisset globus, lictorem ad eum
consules mittunt.
2.29.3quo repulso, tum uero indignum facinus
esse clamitantes qui patrum consulibus aderant, deuolant
de tribunali ut lictori auxilio essent.
2.29.4sed ab lictore nihil
aliud quam prendere prohibito cum conuersus in patres
impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua
tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum
quam iniuriae fuerat.
2.29.5senatus tumultuose uocatus tumultuosius
consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati
fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis
quam clamore et strepitu.
2.29.6tandem cum irae resedissent,
exprobrantibus consulibus nihilo plus sanitatis in curia
quam in foro esse, ordine consuli coepit. tres fuere sententiae.
2.29.7P. Uerginius rem non uolgabat; de iis tantum
qui fidem secuti P. Seruili consulis Uolsco Aurunco Sabinoque
militassent bello, agendum censebat.
2.29.8T. Largius,
non id tempus esse ut merita tantummodo exsoluerentur;
totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse
ni omnibus consulatur; quin si alia aliorum sit condicio,
accendi magis discordiam quam sedari.
2.29.9Ap. Claudius, et
natura immitis et efferatus hinc plebis odio, illinc patrum
laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum
turbarum et lasciuire magis plebem quam saeuire.
2.29.10id adeo
malum ex prouocatione natum; quippe minas esse consulum,
non imperium, ubi ad eos qui una peccauerint
prouocare liceat.
2.29.11'agedum' inquit, 'dictatorem, a quo
prouocatio non est, creemus; iam hic quo nunc omnia
ardent conticescet furor.
2.29.12pulset tum mihi lictorem qui
sciet ius de tergo uitaque sua penes unum illum esse cuius
maiestatem uiolarit.'
ch. 30
2.30.1
multis, ut erat, horrida et atrox uidebatur Appi sententia;
rursus Uergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi
[putabant sententiam], quae totam fidem tolleret. medium
maxime et moderatum utroque consilium Uergini habebatur;
2.30.2sed factione respectuque rerum priuatarum, quae semper
offecere officientque publicis consiliis, Appius uicit, ac
prope fuit ut dictator ille idem crearetur;
2.30.3quae res utique
alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Uolsci Aequique
et Sabini forte una omnes in armis essent.
2.30.4sed curae
fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperium sua ui
uehemens mansueto permitteretur ingenio:
2.30.5M'. Ualerium
dictatorem Uolesi filium creant. plebes etsi aduersus se
creatum dictatorem uidebat, tamen cum prouocationem
fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum
timebat;
2.30.6edictum deinde a dictatore propositum confirmauit
animos, Seruili fere consulis edicto conueniens; sed et
homini et potestati melius rati credi, omisso certamine
nomina dedere.
2.30.7quantus nunquam ante exercitus, legiones
decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor
dictator usus.
2.30.8nec iam poterat bellum differri. Aequi Latinum agrum
inuaserant. oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut
mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa
capere arma sinerent.
2.30.9tutius uisum est defendi inermes
Latinos quam pati retractare arma. Uetusius consul missus
est; is finis populationibus fuit. cessere Aequi campis,
locoque magis quam armis freti summis se iugis montium
tutabantur.
2.30.10alter consul in Uolscos profectus, ne et ipse
tereret tempus, uastandis maxime agris hostem ad conferenda
propius castra dimicandumque acie exciuit.
2.30.11medio
inter castra campo ante suum quisque uallum infestis signis
constitere.
2.30.12multitudine aliquantum Uolsci superabant; itaque
effusi et contemptim pugnam iniere. consul Romanus
nec promouit aciem, nec clamorem reddi passus defixis
pilis stare suos iussit: ubi ad manum uenisset hostis, tum
coortos tota ui gladiis rem gerere.
2.30.13Uolsci cursu et clamore
fessi cum se uelut stupentibus metu intulissent Romanis,
postquam impressionem sensere ex aduerso factam et ante
oculos micare gladios, haud secus quam si in insidias incidissent,
turbati uertunt terga; et ne ad fugam quidem satis
uirium fuit, quia cursu in proelium ierant.
2.30.14Romani contra,
quia principio pugnae quieti steterant, uigentes corporibus,
facile adepti fessos, et castra impetu ceperunt et castris
exutum hostem Uelitras persecuti uno agmine uictores cum
uictis in urbem inrupere;
2.30.15plusque ibi sanguinis promiscua
omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum.
paucis data uenia, qui inermes in deditionem uenerunt.
ch. 31
2.31.1
dum haec in Uolscis geruntur, dictator Sabinos, ubi
longe plurimum belli fuerat, fundit [fugatque] exuitque castris.
2.31.2equitatu immisso mediam turbauerat hostium aciem,
quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum
ordinibus [aciem] firmauerant; turbatos pedes inuasit. eodem
impetu castra capta debellatumque est.
2.31.3post pugnam
ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit.
dictator triumphans urbem inuehitur. super solitos honores
locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus;
2.31.4sella in eo loco curulis posita. Uolscis deuictis Ueliternus
ager ademptus; Uelitras coloni ab urbe missi et colonia
deducta. cum Aequis post aliquanto pugnatum est, inuito
quidem consule quia loco iniquo subeundum erat ad hostes;
2.31.5sed milites extrahi rem criminantes ut dictator priusquam
ipsi redirent in urbem magistratu abiret inritaque, sicut
ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte
temere in aduersos montes agmen erigeret.
2.31.6id male commissum
ignauia hostium in bonum uertit, qui priusquam ad
coniectum teli ueniretur, obstupefacti audacia Romanorum,
relictis castris quae munitissimis tenuerant locis, in auersas
ualles desiluere. ibi satis praedae et uictoria incruenta fuit.
2.31.7ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum
euentu nec patribus nec plebi cura decesserat: tanta cum
gratia tum arte praeparauerant feneratores quae non modo
plebem, sed ipsum etiam dictatorem frustrarentur.
2.31.8namque
Ualerius post Uetusi consulis reditum omnium actionum
in senatu primam habuit pro uictore populo, rettulitque
quid de nexis fieri placeret.
2.31.9quae cum reiecta relatio
esset, 'non placeo' inquit, 'concordiae auctor. optabitis,
mediusfidius, propediem, ut mei similes Romana plebis
patronos habeat. quod ad me attinet, neque frustrabor
ultra ciues meos neque ipse frustra dictator ero.
2.31.10discordiae
intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret
res publica: pax foris parta est, domi impeditur; priuatus
potius quam dictator seditioni interero.' ita curia egressus
dictatura se abdicauit.
2.31.11apparuit causa plebi, suam uicem
indignantem magistratu abisse; itaque uelut persoluta fide,
quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, decedentem
domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt.
ch. 32
2.32.1
timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret,
rursus coetus occulti coniurationesque fierent. itaque quamquam
per dictatorem dilectus habitus esset, tamen quoniam
in consulum uerba iurassent sacramento teneri militem rati,
per causam renouati ab Aequis belli educi ex urbe legiones
iussere.
2.32.2quo facto maturata est seditio. et primo agitatum
dicitur de consulum caede, ut soluerentur sacramento; doctos
deinde nullam scelere religionem exsolui, Sicinio quodam
auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse.
trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum.
2.32.3ea frequentior fama est quam cuius Piso auctor est, in
Auentinum secessionem factam esse.
2.32.4ibi sine ullo duce
uallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi
necessariam ad uictum sumendo, per aliquot dies neque
lacessiti neque lacessentes sese tenuere.
2.32.5pauor ingens in
urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. timere relicta
ab suis plebis uiolentiam patrum; timere patres residem in
urbe plebem, incerti manere eam an abire mallent:
2.32.6quamdiu
autem tranquillam quae secesserit multitudinem fore?
quid futurum deinde si quod externum interim bellum
exsistat?
2.32.7nullam profecto nisi in concordia ciuium spem
reliquam ducere; eam per aequa, per iniqua reconciliandam
ciuitati esse.
2.32.8placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam,
facundum uirum et quod inde oriundus erat plebi
carum. is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido
modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur:
2.32.9tempore
quo in homine non ut nunc omnia in unum consentiant,
sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo
fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac
ministerio uentri omnia quaeri, uentrem in medio quietum
nihil aliud quam datis uoluptatibus frui;
2.32.10conspirasse inde
ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec
dentes quae acciperent conficerent. hac ira, dum uentrem
fame domare uellent, ipsa una membra totumque corpus ad
extremam tabem uenisse.
2.32.11inde apparuisse uentris quoque
haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum,
reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus uigemusque,
diuisum pariter in uenas maturum confecto cibo
sanguinem.
2.32.12comparando hinc quam intestina corporis
seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes
hominum.
ch. 33
2.33.1
agi deinde de concordia coeptum, concessumque in condiciones
ut plebi sui magistratus essent sacrosancti quibus
auxilii latio aduersus consules esset, neue cui patrum capere
eum magistratum liceret.
2.33.2ita tribuni plebei creati duo, C.
Licinius et L. Albinus; ii tres collegas sibi creauerunt. in
his Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui
fuerint minus conuenit.
2.33.3sunt qui duos tantum in Sacro
monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem
latam.
per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumius Cominius
consulatum inierunt.
2.33.4iis consulibus cum Latinis populis
ictum foedus. ad id feriendum consul alter Romae
mansit: alter ad Uolscum bellum missus Antiates Uolscos
fundit fugatque; compulsos in oppidum Longulam persecutus
moenibus potitur.
2.33.5inde protinus Poluscam, item
Uolscorum, cepit; tum magna ui adortus est Coriolos.
erat tum in castris inter primores iuuenum Cn. Marcius,
adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen
postea Coriolano fuit.
2.33.6cum subito exercitum Romanum
Coriolos obsidentem atque in oppidanos quos intus clausos
habebat intentum, sine ullo metu extrinsecus [imminentis]
belli, Uolscae legiones profectae ab Antio inuasissent, eodemque
tempore ex oppido erupissent hostes, forte in
statione Marcius fuit.
2.33.7is cum delecta militum manu non
modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem
portam ferox inrupit in proxima urbis, caedeque facta ignem
temere arreptum imminentibus muro aedificiis iniecit.
2.33.8clamor
inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu
ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum
et turbauit Uolscos utpote capta urbe cui ad ferendam opem
uenerant.
2.33.9ita fusi Uolsci Antiates, Corioli oppidum captum;
tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut, nisi
foedus cum Latinis <in> columna aenea insculptum monumento
esset ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum,
Postumium Cominium bellum gessisse cum Uolscis memoria
cessisset.
2.33.10eodem anno Agrippa Menenius moritur, uir omni in uita
pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi
factus.
2.33.11huic interpreti arbitroque concordiae ciuium, legato
patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus
funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in
capita.
ch. 34
2.34.1
consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. eo anno
cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia,
2.34.2aliud multo grauius malum ciuitatem inuasit, caritas
primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris,
fames deinde, qualis clausis solet.
2.34.3uentumque ad interitum
seruitiorum utique et plebis esset, ni consules prouidissent
dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam
modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Uolscos mari
usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque; adeo
finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis.
2.34.4frumentum Cumis cum coemptum esset, naues pro bonis
Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae
sunt; in Uolscis Pomptinoque ne emi quidem potuit;
periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus
fuit;
2.34.5ex Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo sustentata est
plebs. incommodo bello in tam artis commeatibus uexati
forent, ni Uolscos iam mouentes arma pestilentia ingens
inuasisset.
2.34.6ea clade conterritis hostium animis, ut etiam
ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Uelitris auxere
numerum colonorum Romani, et Norbam in montes nouam
coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt.
2.34.7M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna
uis frumenti ex Sicilia aduecta, agitatumque in senatu quanti
plebi daretur.
2.34.8multi uenisse tempus premendae plebis
putabant reciperandique iura quae extorta secessione ac
ui patribus essent. in primis Marcius Coriolanus, hostis
tribuniciae potestatis,
2.34.9'si annonam' inquit, 'ueterem uolunt,
ius pristinum reddant patribus. cur ego plebeios magistratus,
cur Sicinium potentem uideo, sub iugum missus,
tamquam ab latronibus redemptus?
2.34.10egone has indignitates
diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui
non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc; auocet plebem;
patet uia in Sacrum montem aliosque colles; rapiant
frumenta ex agris nostris, quemadmodum tertio anno rapuere.
2.34.11fruantur annona quam furore suo fecere. audeo
dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore
2.34.12quam ut armati per secessionem coli prohibeant.' haud
tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror
fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam
potestatem et omnia inuitis iura imposita patres demerent sibi.
ch. 35
2.35.1
et senatui nimis atrox uisa sententia est et plebem ira
prope armauit. fame se iam sicut hostes peti, cibo uictuque
fraudari; peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato
fortuna dederit, ab ore rapi nisi Cn. Marcio uincti
dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat;
eum sibi carnificem nouum exortum, qui aut mori aut seruire
iubeat.
2.35.2in exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune
tribuni diem dixissent. ibi ira est suppressa; se
iudicem quisque, se dominum uitae necisque inimici factum
uidebat.
2.35.3contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias:
auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque,
non patrum tribunos esse. sed adeo infensa erat coorta
plebs ut unius poena defungendum esset patribus.
2.35.4restiterunt
tamen aduersa inuidia, usique sunt qua suis quisque,
qua totius ordinis uiribus. ac primo temptata res est si
dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque
disicere rem possent.
2.35.5uniuersi deinde processere
—quidquid erat patrum, reos diceres—precibus plebem exposcentes,
unum sibi ciuem, unum senatorem, si innocentem
absoluere nollent, pro nocente donarent.
2.35.6ipse cum die
dicta non adesset, perseueratum in ira est. damnatus absens
in Uolscos exsulatum abiit, minitans patriae hostilesque iam
tum spiritus gerens.
uenientem Uolsci benigne excepere, benigniusque in dies
colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc
querellae, nunc minae percipiebantur.
2.35.7hospitio utebatur
Atti Tulli. longe is tum princeps Uolsci nominis erat Romanisque
semper infestus. ita cum alterum uetus odium,
alterum ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano
bello.
2.35.8haud facile credebant plebem suam impelli posse,
ut totiens infeliciter temptata arma caperent: multis saepe
bellis, pestilentia postremo amissa iuuentute fractos spiritus
esse; arte agendum in exoleto iam uetustate odio, ut recenti
aliqua ira exacerbarentur animi.
ch. 36
2.36.1
ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur.
instaurandi haec causa fuerat. ludis mane seruum quidam
pater familiae, nondum commisso spectaculo, sub furca
caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, uelut ea res
nihil ad religionem pertinuisset.
2.36.2haud ita multo post Tito
Latinio, de plebe homini, somnium fuit; uisus Iuppiter
dicere sibi ludis praesultatorem displicuisse; nisi magnifice
instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret, ea consulibus
nuntiaret.
2.36.3quamquam haud sane liber erat religione
animus, uerecundia tamen maiestatis magistratuum [timorem]
uicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.
2.36.4magno
illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies
amisit. cuius repentinae cladis ne causa ei dubia esset,
aegro animi eadem illa in somnis obuersata species uisa est
rogitare, satin magnam spreti numinis haberet mercedem;
2.36.5maiorem instare ni eat propere ac nuntiet consulibus. iam
praesentior res erat. cunctantem tamen ac prolatantem
ingens uis morbi adorta est debilitate subita.
2.36.6tunc enimuero
deorum cura <ea> admonuit. fessus igitur malis
praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito,
cum uisa atque audita et obuersatum totiens somno Iouem,
minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset,
consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum
ad consules lectica defertur.
2.36.7inde in curiam iussu consulum
delatus, eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione
enarrasset, ecce aliud miraculum:
2.36.8qui captus omnibus membris
delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus
suis domum redisse traditum memoriae est.
ch. 37
2.37.1
ludi quam amplissimi ut fierent senatus decreuit. ad
eos ludos auctore Attio Tullio uis magna Uolscorum uenit.
2.37.2priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum
cum Marcio fuerat, ad consules uenit; dicit esse quae
secreto agere de re publica uelit.
2.37.3arbitris remotis, 'inuitus'
inquit, 'quod sequius sit, de meis ciuibus loquor. non
tamen admissum quicquam ab iis criminatum uenio, sed
cautum ne admittant.
2.37.4nimio plus quam uelim, nostrorum
ingenia sunt mobilia.
2.37.5multis id cladibus sensimus, quippe
qui non nostro merito sed uestra patientia incolumes simus.
magna hic nunc Uolscorum multitudo est; ludi sunt; spectaculo
intenta ciuitas erit.
2.37.6memini quid per eandem occasionem
ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum
sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. haec
nostra uestraque causa prius dicenda uobis, consules, ratus
sum.
2.37.7quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in
animo est, ne cuius facti dictiue contagione praesens uioler.'
haec locutus abiit.
2.37.8consules cum ad patres rem dubiam
sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res
ad praecauendum uel ex superuacuo mouit, factoque senatus
consulto ut urbe excederent Uolsci, praecones dimittuntur
qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent.
2.37.9ingens
pauor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia
perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut
consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu
quodam modo hominum deorumque abactos esse.
ch. 38
2.38.1
cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius
ad caput Ferentinum, ut quisque ueniret, primores eorum
excipiens querendo indignandoque, et eos ipsos, sedulo
audientes secunda irae uerba, et per eos multitudinem
aliam in subiectum uiae campum deduxit.
2.38.2ibi in contionis
modum orationem exorsus 'ut omnia' inquit, 'obliuiscamini
alia, ueteres populi Romani iniurias cladesque gentis Uolscorum,
hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo
fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?
2.38.3an
non sensistis triumphatum hodie de uobis esse? uos omnibus,
ciuibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo
abeuntes fuisse? uestras coniuges, uestros liberos traductos
per ora hominum?
2.38.4quid eos qui audiuere uocem praeconis,
quid, qui nos uidere abeuntes, quid eos qui huic
ignominioso agmini fuere obuii, existimasse putatis nisi
aliquod profecto nefas esse quo, si intersimus spectaculo,
uiolaturi simus ludos piaculumque merituri; ideo nos ab
sede piorum, coetu concilioque abigi?
2.38.5quid deinde? illud
non succurrit, uiuere nos quod maturarimus proficisci? si
hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem uos non
hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum
omnibus fuit? bellum uobis indictum est, magno
2.38.6eorum malo qui indixere si uiri estis.' ita et sua sponte
irarum pleni et incitati domos inde digressi sunt, instigandoque
suos quisque populos effecere ut omne Uolscum
nomen deficeret.
ch. 39
2.39.1
imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia
lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in
quo aliquanto plus spei repositum.
2.39.2quam spem nequaquam
fefellit, ut facile appareret ducibus ualidiorem quam exercitu
rem Romanam esse. Circeios profectus primum colonos
inde Romanos expulit liberamque eam urbem Uolscis tradidit;
2.39.3Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, nouella haec
Romanis oppida ademit; inde Lauinium recepit; inde in
Latinam uiam transuersis tramitibus transgressus,
2.39.4tunc deinceps
Corbionem, Ueteliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit.
2.39.5postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias
quinque ab urbe milia passuum castris positis, populatur
inde agrum Romanum, custodibus inter populatores missis
qui patriciorum agros intactos seruarent,
2.39.6siue infensus plebi
magis, siue ut discordia inde inter patres plebemque oreretur.
2.39.7quae profecto orta esset—adeo tribuni iam ferocem per se
plebem criminando in primores ciuitatis instigabant—; sed
externus timor, maximum concordiae uinculum, quamuis
suspectos infensosque inter se iungebat animos.
2.39.8id modo
non conueniebat quod senatus consulesque nusquam alibi
spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum
malebat.
2.39.9Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant.
eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in
quibus stationes uigiliasque esse placuerat loca distribuentes,
multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore
conterruit, deinde uocare senatum, referre de legatis
ad Cn. Marcium mittendis coegit.
2.39.10acceperunt relationem
patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique
de pace ad Marcium oratores atrox responsum rettulerunt:
2.39.11si Uolscis ager redderetur, posse agi de pace: si praeda
belli per otium frui uelint, memorem se et ciuium iniuriae
et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exsilio sibi
inritatos, non fractos animos esse.
2.39.12iterum deinde iidem
missi non recipiuntur in castra. sacerdotes quoque suis
insignibus uelatos isse supplices ad castra hostium traditum
est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.
ch. 40
2.40.1
tum matronae ad Ueturiam matrem Coriolani Uolumniamque
uxorem frequentes coeunt. id publicum consilium
an muliebris timor fuerit, parum inuenio:
2.40.2peruicere certe,
ut et Ueturia, magno natu mulier, et Uolumnia duos paruos
ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et,
quoniam armis uiri defendere urbem non possent, mulieres
precibus lacrimisque defenderent.
2.40.3ubi ad castra uentum
est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum
agmen, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus
tanta offusa oculis animoque religione motus esset,
multo obstinatior aduersus lacrimas muliebres erat;
2.40.4dein
familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras
cognouerat Ueturiam, inter nurum nepotesque stantem,
'nisi me frustrantur' inquit, 'oculi, mater tibi coniunxque
2.40.5et liberi adsunt.' Coriolanus prope ut amens consternatus
ab sede sua cum ferret matri obuiae complexum, mulier in
iram ex precibus uersa 'sine, priusquam complexum accipio,
sciam' inquit, 'ad hostem an ad filium uenerim, captiua
materne in castris tuis sim.
2.40.6in hoc me longa uita et infelix
senecta traxit ut exsulem te deinde hostem uiderem? potuisti
populari hanc terram quae te genuit atque aluit?
2.40.7non
tibi, quamuis infesto animo et minaci perueneras, ingredienti
fines ira cecidit? non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit:
intra illa moenia domus ac penates mei sunt, mater
coniunx liberique?
2.40.8ergo ego nisi peperissem, Roma non
oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria
mortua essem. sed ego mihi miserius nihil iam pati nec tibi
turpius <us>quam possum,
2.40.9nec ut sum miserrima, diu futura
sum: de his uideris, quos, si pergis, aut immatura mors
aut longa seruitus manet.' uxor deinde ac liberi amplexi,
fletusque ob omni turba mulierum ortus et comploratio sui
patriaeque fregere tandem uirum.
2.40.10complexus inde suos
dimittit: ipse retro ab urbe castra mouit. abductis deinde
legionibus ex agro Romano, inuidia rei oppressum perisse
tradunt, alii alio leto. apud Fabium, longe antiquissimum
auctorem, usque ad senectutem uixisse eundem inuenio;
2.40.11refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse uocem
multo miserius seni exsilium esse. non inuiderunt laude
sua mulieribus uiri Romani—adeo sine obtrectatione gloriae
alienae uiuebatur—;
2.40.12monumento quoque quod esset, templum
Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.
rediere deinde Uolsci adiunctis Aequis in agrum Romanum;
sed Aequi Attium Tullium haud ultra tulere ducem.
2.40.13hinc ex certamine Uolsci Aequine imperatorem coniuncto
exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. ibi
fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus
pernicioso quam pertinaci certamine confecit.
2.40.14consules T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Uolsci,
Aquilio Hernici—nam ii quoque in armis erant—prouincia
euenit. eo anno Hernici deuicti: cum Uolscis aequo Marte
discessum est.
ch. 41
2.41.1
Sp. Cassius deinde et Proculus Uerginius consules facti.
cum Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae.
inde dimidium Latinis, dimidium plebi diuisurus consul
Cassius erat.
2.41.2adiciebat hic muneri agri aliquantum, quem
publicum possideri a priuatis criminabatur. id multos quidem
patrum, ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat;
sed et publica patribus sollicitudo inerat largitione
consulem periculosas libertati opes struere.
2.41.3tum primum
lex agraria promulgata est, nunquam deinde usque ad hanc
memoriam sine maximis motibus rerum agitata.
2.41.4consul
alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni
plebe aduersante, quae primo coeperat fastidire munus
uolgatum †a ciuibus isse in socios†;
2.41.5saepe deinde et Uerginium
consulem in contionibus uelut uaticinantem audiebat
pestilens collegae munus esse; agros illos seruitutem iis
qui acceperint laturos; regno uiam fieri.
2.41.6quid ita enim
adsumi socios et nomen Latinum, quid attinuisset Hernicis,
paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi, nisi ut
hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant?
2.41.7popularis
iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat.
uterque deinde consul, ut certatim, plebi indulgere. Uerginius
dicere passurum se adsignari agros, dum ne cui nisi
ciui Romano adsignentur:
2.41.8Cassius, quia in agraria largitione
ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat, ut alio munere
sibi reconciliaret ciuium animos, iubere pro Siculo frumento
pecuniam acceptam retribui populo.
2.41.9id uero haud secus
quam praesentem mercedem regni aspernata plebes; adeo
propter suspicionem insitam regni, uelut abundarent omnia,
munera eius [in animis hominum] respuebantur.
2.41.10quem ubi
primum magistratu abiit damnatum necatumque constat.
sunt qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cognita
domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii
Cereri consecrauisse; signum inde factum esse et inscriptum:
2.41.11'ex Cassia familia datum.' inuenio apud quosdam,
idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et
L. Ualerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi
iudicio, dirutas publice aedes. ea est area ante Telluris
aedem.
2.41.12ceterum siue illud domesticum siue publicum fuit
iudicium, damnatur Seruio Cornelio Q. Fabio consulibus.
ch. 42
2.42.1
haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo
agrariae legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos,
accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui deuictis
eo anno Uolscis Aequisque, militem praeda fraudauere.
2.42.2quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul
ac redegit in publicum.
inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum
consulem; tenuere tamen patres ut cum L. Aemilio Caeso
Fabius consul crearetur.
2.42.3eo infestior facta plebes seditione
domestica bellum externum exciuit. bello deinde ciuiles
discordiae intermissae; uno animo patres ac plebs rebellantes
Uolscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna
uicere.
2.42.4plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit;
adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites.
2.42.5Castoris
aedis eodem anno idibus Quintilibus dedicata est; uota erat
Latino bello <a> Postumio dictatore; filius eius duumuir
ad id ipsum creatus dedicauit.
2.42.6sollicitati et eo anno sunt
dulcedine agrariae legis animi plebis. tribuni plebi popularem
potestatem lege populari celebrabant: patres, satis
superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones
temeritatisque inuitamenta horrebant. acerrimi
patribus duces ad resistendum consules fuere.
2.42.7ea igitur
pars rei publicae uicit, nec in praesens modo sed in uenientem
etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis
inuisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Ualerium,
consules dedit.
2.42.8certatum eo quoque anno cum tribunis est. uana lex
uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium
inde nomen ingens post tres continuos consulatus
unoque uelut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus
habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia
aliquamdiu honos.
2.42.9bellum inde Ueiens initum, et Uolsci
rebellarunt; sed ad bella externa prope supererant uires,
abutebanturque iis inter semet ipsos certando.
2.42.10accessere
ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope
cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita
numinis causam nullam aliam uates canebant publice priuatimque
nunc extis, nunc per aues consulti, quam haud rite
sacra fieri;
2.42.11qui terrores tamen eo euasere ut Oppia uirgo
Uestalis damnata incesti poenas dederit.
ch. 43
2.43.1
Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. eo anno non
segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. ab
Aequis arma sumpta; Ueientes agrum quoque Romanorum
populantes inierunt. quorum bellorum crescente cura,
Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt.
2.43.2Ortonam,
Latinam urbem, Aequi oppugnabant: Ueientes, pleni iam
populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur.
2.43.3qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper animos
plebis, redibatque non sua sponte plebi mos detractandi
militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, uenisse
tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus
iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.
2.43.4ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis uersa in auctorem
est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae
coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.
2.43.5ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio
in Aequos, Furio datur in Ueientes. <in Ueientes> nihil
dignum memoria gestum [est];
2.43.6et in Aequis quidem Fabio
aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit.
unus ille uir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam
exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat.
2.43.7nam
cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando
gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem ut
solo equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi
fusos pedes noluit;
2.43.8nec illos, et si non adhortatio inuisi ducis,
suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus,
postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit
gradum adcelerare aut si aliud nihil, stare instructos.
2.43.9iniussu
signa referunt, maestique—crederes uictos—exsecrantes nunc
imperatorem, nunc nauatam ab equite operam, redeunt in
castra.
2.43.10nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab
imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius
defuerit ars qua ciuem regant quam qua hostem superent.
2.43.11consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato
exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen
patres ut in Fabia gente consulatus maneret: M. Fabium
consulem creant; Fabio collega Cn. Manlius datur.
ch. 44
2.44.1
et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit.
Tib. Pontificius fuit. is eandem uiam, uelut processisset
Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper impediit.
2.44.2perturbatis
iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam
potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in
perpetuum, quando inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui.
2.44.3neque enim unquam defuturum qui et ex collega uictoriam
sibi et gratiam melioris partis bono publico uelit quaesitam;
et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum
paratos fore, et unum uel aduersus omnes satis esse.
2.44.4darent
modo et consules et primores patrum operam ut, si minus
omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui
conciliarent.
2.44.5praeceptis Appi moniti patres et uniuersi
comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares ut
cuique eorum priuatim aliquid iuris aduersus singulos erat,
partim gratia, partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae
potestatis uires salubres uellent rei publicae esse,
2.44.6quattuorque
tribunorum aduersus unum moratorem publici commodi
auxilio dilectum consules habent.
2.44.7inde ad Ueiens bellum profecti, quo undique ex Etruria
auxilia conuenerant, non tam Ueientium gratia concitata
quam quod in spem uentum erat discordia intestina dissolui
rem Romanam posse.
2.44.8principesque in omnium Etruriae
populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas
nisi inter semet ipsi seditionibus saeuiant; id unum uenenum,
2.44.9eam labem ciuitatibus opulentis repertam ut magna
imperia mortalia essent. diu sustentatum id malum, partim
patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema
uenisse. duas ciuitates ex una factas; suos cuique parti
magistratus, suas leges esse.
2.44.10primum in dilectibus saeuire
solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus. qualicumque
urbis statu, manente disciplina militari sisti potuisse;
iam non parendi magistratibus morem in castra quoque
Romanum militem sequi. proximo bello in ipsa acie, in
ipso certamine,
2.44.11consensu exercitus traditam ultro uictoriam
uictis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum,
iniussu in castra reditum.
2.44.12profecto si instetur, suo milite
uinci Romam posse. nihil aliud opus esse quam indici
ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos gesturos.
hae spes Etruscos armauerant, multis in uicem
casibus uictos uictoresque.
ch. 45
2.45.1
consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas
uires, sua arma horrebant; memoria pessimi proximo bello
exempli terrebat ne rem committerent eo ubi duae simul
acies timendae essent.
2.45.2itaque castris se tenebant, tam
ancipiti periculo auersi: diem tempusque forsitan ipsum
leniturum iras sanitatemque animis allaturum.
2.45.3Ueiens
hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere
ad pugnam primo obequitando castris prouocandoque, postremo
ut nihil mouebant, qua consules ipsos, qua exercitum
increpando:
2.45.4simulationem intestinae discordiae remedium
timoris inuentum, et consules magis non confidere
quam non credere suis militibus; nouum seditionis genus,
silentium otiumque inter armatos. ad haec in nouitatem
generis originisque qua falsa, qua uera iacere.
2.45.5haec cum
sub ipso uallo portisque streperent, haud aegre consules
pati; at imperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor
pectora uersare et ab intestinis auertere malis; nolle inultos
hostes, nolle successum non patribus, non consulibus; externa
et domestica odia certare in animis.
2.45.6tandem superant
externa; adeo superbe insolenterque hostis eludebat.
frequentes in praetorium conueniunt; poscunt pugnam,
postulant ut signum detur.
2.45.7consules uelut deliberabundi
capita conferunt, diu conloquuntur. pugnare cupiebant, sed
retro reuocanda et abdenda cupiditas erat, ut aduersando
remorandoque incitato semel militi adderent impetum.
2.45.8redditur
responsum immaturam rem agi; nondum tempus pugnae
esse; castris se tenerent. edicunt inde ut abstineant
pugna; si quis iniussu pugnauerit, ut in hostem animaduersuros.
2.45.9ita dimissis, quo minus consules uelle credunt,
crescit ardor pugnandi. accendunt insuper hostes ferocius
multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est:
2.45.10quippe impune se insultaturos; non credi militi arma; rem
ad ultimum seditionis erupturam, finemque uenisse Romano
imperio. his freti occursant portis, ingerunt probra; aegre
abstinent quin castra oppugnent.
2.45.11enimuero non ultra contumeliam
pati Romanus posse; totis castris undique ad
consules curritur; non iam sensim, ut ante, per centurionum
principes postulant, sed passim omnes clamoribus
agunt.
2.45.12matura res erat; tergiuersantur tamen. Fabius
deinde ad crescentem tumultum iam metu seditionis collega
concedente, cum silentium classico fecisset: 'ego istos,
Cn. Manli, posse uincere scio: uelle ne scirem, ipsi fecerunt.
2.45.13itaque certum est non dare signum nisi uictores se redituros
ex hac pugna iurant. consulem Romanum miles semel in
acie fefellit: deos nunquam fallet.' centurio erat M. Flauoleius,
inter primores pugnae flagitator.
2.45.14'uictor' inquit,
'M. Fabi, reuertar ex acie'; si fallat, Iouem patrem Gradiuumque
Martem aliosque iratos inuocat deos. idem deinceps
omnis exercitus in se quisque iurat. iuratis datur
signum; arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique
pleni.
2.45.15nunc iubent Etruscos probra iacere, nunc armati
sibi quisque lingua promptum hostem offerri.
2.45.16omnium
illo die, qua plebis, qua patrum, eximia uirtus fuit; Fabium
nomen [Fabia gens] maxime enituit; multis ciuilibus certaminibus
infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare
statuunt.
ch. 46
2.46.1
instruitur acies, nec Ueiens hostis Etruscaeque legiones
detractant. prope certa spes erat non magis secum pugnaturos
quam cum Aequis; maius quoque aliquod in
tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum
esse facinus.
2.46.2res aliter longe euenit; nam non alio
ante bello infestior Romanus—adeo hinc contumeliis hostes,
hinc consules mora exacerbauerant—proelium iniit.
2.46.3uix
explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, cum pilis inter
primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis,
pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus,
uenerat.
2.46.4inter primores genus Fabium insigne spectaculo
exemploque ciuibus erat. ex his Q. Fabium—tertio
hic anno ante consul fuerat—principem in confertos Ueientes
euntem ferox uiribus et armorum arte Tuscus, incautum
inter multas uersantem hostium manus, gladio per pectus
transfigit; telo extracto praeceps Fabius in uolnus abiit.
2.46.5sensit utraque acies unius uiri casum, cedebatque inde
Romanus cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus
obiectaque parma, 'hoc iurastis' inquit, 'milites, fugientes
uos in castra redituros? adeo ignauissimos hostes magis
timetis quam Iouem Martemque per quos iurastis?
2.46.6at ego
iniuratus aut uictor reuertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans
cadam.' consuli tum Caeso Fabius, prioris anni consul:
'uerbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum
credis?
2.46.7di impetrabunt per quos iurauere; et nos, ut
decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando
potius quam adhortando accendamus militum animos.' sic
in primum infensis hastis prouolant duo Fabii, totamque
mouerunt secum aciem.
ch. 47
2.47.1
proelio ex parte una restituto, nihilo segnius in cornu
altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis
fortuna est uersata.
2.47.2nam ut altero in cornu Q. Fabium,
sic in hoc ipsum consulem Manlium iam uelut fusos agentem
hostes et impigre milites secuti sunt et, ut ille graui
uolnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;
2.47.3cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum
in eam partem citato equo aduectus, uiuere clamitans
collegam, se uictorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam
sustinuisset.
2.47.4Manlius quoque ad restituendam aciem
se ipse coram offert. duorum consulum cognita ora accendunt
militum animos. simul et uanior iam erat hostium
acies, dum abundante multitudine freti, subtracta subsidia
mittunt ad castra oppugnanda.
2.47.5in quae haud magno certamine
impetu facto cum praedae magis quam pugnae memores
tererent tempus, triarii Romani qui primam inruptionem
sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco
res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte
ipsi proelium renouant.
2.47.6et Manlius consul reuectus in
castra, ad omnes portas milite opposito hostibus uiam clauserat.
ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam
accendit. nam cum incursantes quacumque exitum ostenderet
spes uano aliquotiens impetu issent, globus iuuenum
unus in ipsum consulem insignem armis inuadit.
2.47.7prima
excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde uis nequit;
consul mortifero uolnere ictus cadit, fusique circa omnes.
2.47.8Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra trepidos
agit, et ad extrema uentum foret ni legati rapto consulis
corpore patefecissent una porta hostibus uiam.
2.47.9ea
erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in uictorem
alterum incidunt consulem; ibi iterum caesi fusique passim.
uictoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris
funeribus.
2.47.10itaque consul decernente senatu triumphum,
si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia
eo bello opera facile passurum respondit; se familia funesta
Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba [consule altero
amisso] publico priuatoque deformem luctu lauream non
accepturum.
2.47.11omni acto triumpho depositus triumphus
clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior
rediit. funera deinde duo deinceps collegae fratrisque
ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas
laudes ipse maximam partem earum ferret.
2.47.12neque immemor
eius quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi
animos plebis, saucios milites curandos diuidit patribus.
Fabiis plurimi dati, nec alibi maiore cura habiti. inde
populares iam esse Fabii, nec hoc ulla nisi salubri rei
publicae arte.
ch. 48
2.48.1
igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius
cum T. Uerginio consul factus neque belli neque dilectus
neque ullam aliam priorem curam agere quam ut iam aliqua
ex parte incohata concordiae spe, primo quoque tempore
cum patribus coalescerent animi plebis.
2.48.2itaque principio
anni censuit priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus
exsisteret, occuparent patres ipsi suum munus facere;
captiuum agrum plebi quam maxime aequaliter darent;
uerum esse habere eos quorum sanguine ac sudore partus
sit.
2.48.3aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia
gloria luxuriare et euanescere uiuidum quondam illud Caesonis
ingenium.
2.48.4nullae deinde urbanae factiones fuere; uexabantur incursionibus
Aequorum Latini. eo cum exercitu Caeso missus
in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit. Aequi
se in oppida receperunt murisque se tenebant; eo nulla
pugna memorabilis fuit.
2.48.5at a Ueiente hoste clades accepta
temeritate alterius consulis, actumque de exercitu foret, ni
K. Fabius in tempore subsidio uenisset. ex eo tempore
neque pax neque bellum cum Ueientibus fuit; res proxime
formam latrocinii uenerat.
2.48.6legionibus Romanis cedebant
in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursabant,
bellum quiete, quietem bello in uicem eludentes. ita
neque omitti tota res nec perfici poterat; et alia bella aut
praesentia instabant, ut ab Aequis Uolscisque, non diutius
quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus,
aut mox moturos [se] apparebat Sabinos semper infestos
Etruriamque omnem.
2.48.7sed Ueiens hostis, adsiduus magis
quam grauis, contumeliis saepius quam periculo animos
agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut auerti alio
sinebat.
2.48.8tum Fabia gens senatum adiit. consul pro gente
loquitur: 'adsiduo magis quam magno praesidio, ut scitis,
patres conscripti, bellum Ueiens eget. uos alia bella curate,
Fabios hostes Ueientibus date. auctores sumus tutam ibi
maiestatem Romani nominis fore.
2.48.9nostrum id nobis uelut
familiare bellum priuato sumptu gerere in animo est; res
publica et milite illic et pecunia uacet.' gratiae ingentes
actae.
2.48.10consul e curia egressus comitante Fabiorum agmine,
qui in uestibulo curiae senatus consultum exspectantes
steterant, domum redit. iussi armati postero die ad limen
consulis adesse; domos inde discedunt.
ch. 49
2.49.1
manat tota urbe rumor; Fabios ad caelum laudibus
ferunt: familiam unam subisse ciuitatis onus; Ueiens bellum
in priuatam curam, in priuata arma uersum.
2.49.2si sint
duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Uolscos
sibi, illa Aequos: populo Romano tranquillam pacem
agente omnes finitimos subigi populos posse. Fabii postera
die arma capiunt; quo iussi erant conueniunt.
2.49.3consul paludatus
egrediens in uestibulo gentem omnem suam instructo
agmine uidet; acceptus in medium signa ferri iubet. nunquam
exercitus neque minor numero neque clarior fama et
admiratione hominum per urbem incessit.
2.49.4sex et trecenti
milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem
ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus,
ibant, unius familiae uiribus Ueienti populo pestem minitantes.
2.49.5sequebatur turba propria alia cognatorum sodaliumque,
nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa
omnia uoluentium animo, alia publica sollicitudine excitata,
fauore et admiratione stupens.
2.49.6ire fortes, ire felices iubent,
inceptis euentus pares reddere; consulatus inde ac triumphos,
omnia praemia ab se, omnes honores sperare.
2.49.7praetereuntibus
Capitolium arcemque et alia templa, quidquid
deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur ut illud
agmen faustum atque felix mittant, sospites breui in patriam
ad parentes restituant.
2.49.8in cassum missae preces. infelici
uia, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram
flumen perueniunt. is opportunus uisus locus communiendo
praesidio.
2.49.9L. Aemilius inde et C. Seruilius consules facti. et donec
nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium
modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua
Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium,
uagantes per utrumque finem, fecere.
2.49.10interuallum deinde
haud magnum populationibus fuit, dum et Ueientes accito
ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et
Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus
cum Etruscis dimicant acie;
2.49.11quamquam uix dirigendi aciem
spatium Ueientibus fuit; adeo inter primam trepidationem
dum post signa ordines introeunt subsidiaque locant, inuecta
subito ab latere Romana equitum ala non pugnae modo incipiendae
sed consistendi ademit locum.
2.49.12ita fusi retro ad
saxa Rubra—ibi castra habebant—, pacem supplices petunt.
cuius impetratae, ab insita animis leuitate, ante deductum
Cremera Romanum praesidium paenituit.
ch. 50
2.50.1
rursus cum Fabiis erat Ueienti populo, sine ullo maioris
belli apparatu, certamen; nec erant incursiones modo in
agros aut subiti impetus <in> incursantes, sed aliquotiens
aequo campo conlatisque signis certatum,
2.50.2gensque una
populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res erant,
Etrusca ciuitate uictoriam tulit.
2.50.3id primo acerbum indignumque
Ueientibus est uisum; inde consilium ex re natum
insidiis ferocem hostem captandi; gaudere etiam multo successu
Fabiis audaciam crescere.
2.50.4itaque et pecora praedantibus
aliquotiens, uelut casu incidissent, obuiam acta, et
agrestium fuga uasti relicti agri, et subsidia armatorum ad
arcendas populationes missa saepius simulato quam uero
pauore refugerunt.
2.50.5iamque Fabii adeo contempserant hostem
ut sua inuicta arma neque loco neque tempore ullo
crederent sustineri posse. haec spes prouexit ut ad conspecta
procul a Cremera magno campi interuallo pecora,
quamquam rara hostium apparebant arma, decurrerent.
2.50.6et
cum improuidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas
superassent palatique passim uaga, ut fit pauore iniecto,
raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur; et aduersi et
undique hostes erant.
2.50.7primo clamor circumlatus exterruit,
dein tela ab omni parte accidebant; coeuntibusque Etruscis,
iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis
inferebat, cogebantur breuiore spatio et ipsi orbem colligere,
2.50.8quae res et paucitatem eorum insignem et multitudinem
Etruscorum, multiplicatis in arto ordinibus, faciebat.
2.50.9tum
omissa pugna, quam in omnes partes parem intenderant, in
unum locum se omnes inclinant; eo nisi corporibus armisque
rupere cuneo uiam.
2.50.10duxit uia in editum leniter collem.
inde primo restitere; mox, ut respirandi superior locus spatium
dedit recipiendique a pauore tanto animum, pepulere
etiam subeuntes, uincebatque auxilio loci paucitas, ni iugo
circummissus Ueiens in uerticem collis euasisset.
2.50.11ita superior
rursus hostis factus. Fabii caesi ad unum omnes praesidiumque
expugnatum. trecentos sex perisse satis conuenit,
unum prope puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae
dubiisque rebus populi Romani saepe domi bellique uel
maximum futurum auxilium.
ch. 51
2.51.1
cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius
consules erant. Menenius aduersus Tuscos uictoria
elatos confestim missus.
2.51.2tum quoque male pugnatum est,
et Ianiculum hostes occupauere; obsessaque urbs foret,
super bellum annona premente—transierant enim Etrusci
Tiberim—, ni Horatius consul ex Uolscis esset reuocatus.
adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo pugnatum
ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam.
2.51.3ibi quamquam paruo momento superior Romana res fuit,
meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura
proelia id certamen fecit.
2.51.4A. Uerginius et Sp. Seruilius consules fiunt. post acceptam
proxima pugna cladem Ueientes abstinuere acie; populationes
erant, et uelut ab arce Ianiculo passim in Romanum
agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta, non
agrestes erant.
2.51.5capti deinde eadem arte sunt qua ceperant
Fabios. secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa
pecora praecipitauere in insidias; quo plures erant, maior
caedes fuit.
2.51.6ex hac clade atrox ira maioris cladis causa
atque initium fuit. traiecto enim nocte Tiberi, castra Seruili
consulis adorti sunt oppugnare. inde fusi magna caede
in Ianiculum se aegre recepere.
2.51.7confestim consul et ipse
transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. postero die
luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis
tamen quod inopia frumenti quamuis in praecipitia, dum
celeriora essent,
2.51.8agebat consilia, temere aduerso Ianiculo ad
castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam
pridie pepulerat, interuentu collegae ipse exercitusque est
seruatus.
2.51.9inter duas acies Etrusci, cum in uicem his atque
illis terga darent, occidione occisi. ita oppressum temeritate
felici Ueiens bellum.
ch. 52
2.52.1
urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et aduecto ex
Campania frumento, et postquam timor sibi cuique futurae
inopiae abiit, eo quod abditum fuerat prolato.
2.52.2ex copia
deinde otioque lasciuire rursus animi et pristina mala, postquam
foris deerant, domi quaerere. tribuni plebem agitare
suo ueneno, agraria lege; in resistentes incitare patres, nec
in uniuersos modo sed in singulos.
2.52.3Q. Considius et T.
Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem dicunt.
inuidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud
procul inde statiua consul habuisset;
2.52.4ea oppressit, cum et
patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent et
patris Agrippae fauor hauddum exoleuisset.
2.52.5in multa temperarunt
tribuni; cum capitis anquisissent, duorum milium
aeris damnato multam dixerunt. ea in caput uertit; negant
tulisse ignominiam aegritudinemque; inde morbo
absumptum.
2.52.6alius deinde reus, Sp. Seruilius, ut consulatu abiit, C.
Nautio et P. Ualerio consulibus, initio statim anni ab
L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta, non ut Menenius,
precibus suis aut patrum sed cum multa fiducia innocentiae
gratiaeque tribunicios impetus tulit.
2.52.7et huic proelium cum
Tuscis ad Ianiculum erat crimini. sed feruidi animi uir ut
in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo
sed plebem oratione feroci refutando exprobrandoque T. Meneni
damnationem mortemque, cuius patris munere restituta
quondam plebs eos ipsos quibus tum saeuiret magistratus,
eas leges haberet, periculum audacia discussit.
2.52.8iuuit et
Uerginius collega testis productus, participando laudes;
magis tamen Menenianum—adeo mutauerant animum—
profuit iudicium.
ch. 53
2.53.1
certamina domi finita: Ueiens bellum exortum, quibus
Sabini arma coniunxerant. P. Ualerius consul accitis Latinorum
Hernicorumque auxiliis cum exercitu Ueios missus
castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant,
confestim adgreditur; tantamque trepidationem iniecit ut
dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam
hostium uim, ea porta cui signa primum intulerat caperetur.
2.53.2intra uallum deinde caedes magis quam proelium esse.
tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Ueiis
captis, ita pauidi Ueientes ad arma currunt. pars Sabinis
eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra
adoriuntur.
2.53.3paulisper auersi turbatique sunt; deinde et
ipsi utroque uersis signis resistunt, et eques ab consule
immissus Tuscos fundit fugatque, eademque hora duo exercitus,
duae potentissimae et maxime finitimae gentes superatae
sunt.
2.53.4dum haec ad Ueios geruntur, Uolsci Aequique
in Latino agro posuerant castra populatique fines erant.
eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis, sine Romano
aut duce aut auxilio castris exuerunt;
2.53.5ingenti praeda praeter
suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen ab Roma
consul in Uolscos C. Nautius; mos, credo, non placebat,
sine Romano duce exercituque socios propriis uiribus consiliisque
bella gerere.
2.53.6nullum genus calamitatis contumeliaeque
non editum in Uolscos est, nec tamen perpelli potuere
ut acie dimicarent.
ch. 54
2.54.1
L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Ueientes
prouincia euenit; non tamen bellatum; indutiae in annos
quadraginta petentibus datae frumento stipendioque imperato.
2.54.2paci externae confestim continuatur discordia domi.
agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. consules,
nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Seruili,
summa ui resistunt. abeuntes magistratu Cn. Genucius
tribunus plebis arripuit.
2.54.3L. Aemilius et Opiter Uerginius consulatum ineunt;
Uopiscum Iulium pro Uerginio in quibusdam annalibus
consulem inuenio. hoc anno, quoscumque consules habuit,
rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati
non plebem magis quam iuniores patrum.
2.54.4suadent
monent honoribus et administratione rei publicae abstineant;
consulares uero fasces, praetextam, curulemque sellam
nihil aliud quam pompam funeris putent; claris insignibus
uelut infulis uelatos ad mortem destinari.
2.54.5quod si consulatus
tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant
consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate
esse; consuli, uelut apparitori tribunicio, omnia ad nutum
imperiumque tribuni agenda esse;
2.54.6si se commouerit, si
respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica
crediderit, exsilium Cn. Marci, Meneni damnationem et
mortem sibi proponat ante oculos.
2.54.7his accensi uocibus
patres consilia inde non publica sed in priuato seductaque
a plurium conscientia habuere, ubi cum id modo constaret,
iure an iniuria, eripiendos esse reos, atrocissima quaeque
maxime placebat sententia, nec auctor quamuis audaci facinori
deerat.
2.54.8igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta
expectatione staret, mirari primo quod non descenderet
tribunus; dein cum iam mora suspectior fieret, deterritum
a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam
queri;
2.54.9tandem qui obuersati uestibulo tribuni fuerant
nuntiant domi mortuum esse inuentum. quod ubi in totam
contionem pertulit rumor, sicut acies funditur duce occiso,
ita dilapsi passim alii alio. praecipuus pauor tribunos inuaserat,
quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte collegae
monitos.
2.54.10nec patres satis moderate ferre laetitiam,
adeoque neminem noxiae paenitebat, ut etiam insontes
fecisse uideri uellent, palamque ferretur malo domandam
tribuniciam potestatem.
ch. 55
2.55.1
sub hac pessimi exempli uictoria dilectus edicitur, pauentibusque
tribunis sine intercessione ulla consules rem peragunt.
2.55.2tum uero irasci plebs tribunorum magis silentio
quam consulum imperio, et dicere actum esse de libertate
sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam
ac sepultam tribuniciam potestatem. aliud agendum ac
cogitandum quomodo resistatur patribus;
2.55.3id autem unum
consilium esse ut se ipsa plebs, quando aliud nihil auxilii
habeat, defendat. quattuor et uiginti lictores apparere
consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius
neque infirmius, si sint qui contemnant; sibi quemque ea
magna atque horrenda facere.
2.55.4his uocibus alii alios cum
incitassent, ad Uoleronem Publilium de plebe hominem
quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere,
lictor missus est a consulibus. Uolero appellat tribunos.
2.55.5cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et uirgas
expediri iubent. 'prouoco' inquit, 'ad populum' Uolero,
'quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis
caedi malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari.' quo
ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare
lictor.
2.55.6tum Uolero et praeualens ipse et adiuuantibus
aduocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus
erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit
clamitans: 'prouoco et fidem plebis imploro.
2.55.7adeste,
ciues; adeste, commilitones; nihil est quod expectetis
2.55.8tribunos quibus ipsis uestro auxilio opus est.' concitati
homines ueluti ad proelium se expediunt, apparebatque
omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici
fore, non priuati iuris.
2.55.9huic tantae tempestati cum se
consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem
sine uiribus esse. uiolatis lictoribus, fascibus fractis,
e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Uolero exerceret
uictoriam.
2.55.10conticescente deinde tumultu cum in
senatum uocari iussissent, queruntur iniurias suas, uim
plebis, Uoleronis audaciam.
2.55.11multis ferociter dictis sententiis,
uicere seniores quibus ira patrum aduersus temeritatem
plebis certari non placuit.
ch. 56
2.56.1
Uoleronem amplexa fauore plebs proximis comitiis tribunum
plebi creat in eum annum qui L. Pinarium P. Furium
consules habuit.
2.56.2contraque omnium opinionem, qui eum
uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum
credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne
uerbo quidem uiolatis consulibus, rogationem tulit ad populum
ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent.
2.56.3haud
parua res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur,
sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia
creandi quos uellent tribunos auferret.
2.56.4huic actioni gratissimae
plebi cum summa ui resisterent patres, nec quae una
uis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis ex collegio,
auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res
tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in annum
extrahitur.
2.56.5plebs Uoleronem tribunum reficit: patres, ad
ultimum dimicationis rati rem uenturam, Ap. Claudium
Appi filium, iam inde a paternis certaminibus inuisum infestumque
plebi, consulem faciunt. collega ei T. Quinctius
datur.
2.56.6principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur.
sed ut inuentor legis Uolero, sic Laetorius, collega eius,
auctor cum recentior tum acrior erat.
2.56.7ferocem faciebat
belli gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu
promptior erat. is, cum Uolero nihil praeterquam de lege
loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse incusationem
Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae
in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem,
2.56.8sed carnificem ad uexandam et lacerandam plebem
creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua
non suppetebat libertati animoque.
2.56.9itaque deficiente oratione,
'quando quidem non facile loquor' inquit, 'Quirites,
quam quod locutus sum praesto, crastino die adeste; ego
hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam legem'.
2.56.10occupant tribuni templum postero die; consules nobilitasque
ad impediendam legem in contione consistunt. summoueri
Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant.
2.56.11adulescentes nobiles stabant nihil cedentes uiatori. tum
ex his prendi quosdam Laetorius iubet. consul Appius
negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium;
2.56.12non enim populi sed plebis eum magistratum esse; nec
illam ipsam submouere pro imperio posse more maiorum,
quia ita dicatur: 'si uobis uidetur, discedite, Quirites.'
facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium
poterat.
2.56.13ardens igitur ira tribunus uiatorem mittit ad consulem,
consul lictorem ad tribunum, priuatum esse clamitans,
sine imperio, sine magistratu;
2.56.14uiolatusque esset tribunus,
ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem
esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae
multitudinis fieret. sustinebat tamen Appius pertinacia
tantam tempestatem,
2.56.15certatumque haud incruento proelio
foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut
collegam ui, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse
nunc plebem saeuientem precibus lenisset, nunc orasset
tribunos ut concilium dimitterent; darent irae spatium;
2.56.16non uim suam illis tempus adempturum, sed consilium
uiribus additurum; et patres in populi et consulem in
patrum fore potestate.
ch. 57
2.57.1
aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul
alter a patribus. dimisso tandem concilio plebis senatum
consules habent.
2.57.2ubi cum timor atque ira in uicem sententias
uariassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad
consultandum auocabantur, eo plus abhorrebant a certatione
animi, adeo ut Quinctio gratias agerent quod eius opera
mitigata discordia esset.
2.57.3ab Appio petitur ut tantam consularem
maiestatem esse uellet quanta esse in concordi
ciuitate posset; dum tribunique et consules ad se quisque
omnia trahant, nihil relictum esse uirium in medio;
distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in
manu sit quam ut incolumis sit quaeri.
2.57.4Appius contra testari
deos atque homines rem publicam prodi per metum ac
deseri; non consulem senatui sed senatum consuli deesse;
grauiores accipi leges quam in Sacro monte acceptae sint.
uictus tamen patrum consensu quieuit; lex silentio perfertur.
ch. 58
2.58.1
tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. numero
etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso
auctor est.
2.58.2nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L.
Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Maecilium.
2.58.3Uolscum Aequicumque inter seditionem Romanam est
bellum coortum. uastauerant agros ut si qua secessio plebis
fieret ad se receptum haberet; compositis deinde rebus
castra retro mouere.
2.58.4Ap. Claudius in Uolscos missus,
Quinctio Aequi prouincia euenit. eadem in militia saeuitia
Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis uinculis
erat.
2.58.5odisse plebem plus quam paterno odio: se uictum
ab ea; se unico consule electo aduersus tribuniciam potestatem
perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam
tanta patrum spe, priores impedierint consules.
2.58.6haec
ira indignatioque ferocem animum ad uexandum saeuo imperio
exercitum stimulabat. nec ulla ui domari poterat;
2.58.7tantum certamen animis imbiberant. segniter, otiose, neglegenter,
contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus
coercebat. si citius agi uellet agmen, tardius sedulo incedere;
si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam
remittere industriam;
2.58.8praesenti uoltus demittere, tacite praetereuntem
exsecrari, ut inuictus ille odio plebeio animus
interdum moueretur.
2.58.9omni nequiquam acerbitate prompta,
nihil iam cum militibus agere; a centurionibus corruptum
exercitum dicere; tribunos plebei cauillans interdum et
Uolerones uocare.
ch. 59
2.59.1
nihil eorum Uolsci nesciebant, instabantque eo magis,
sperantes idem certamen animorum aduersus Appium habiturum
exercitum Romanum quod aduersus Fabium consulem
habuisset.
2.59.2ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior
fuit; non enim uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus,
sed uinci uoluit. productus in aciem turpi fuga petit castra,
nec ante restitit quam signa inferentem Uolscum munimentis
uidit foedamque extremi agminis caedem.
2.59.3tum expressa
uis ad pugnandum, ut uictor iam a uallo submoueretur
hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem
Romanum noluisse, alioqui gaudere sua clade atque ignominia.
2.59.4quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper
saeuire uellet contionemque aduocaret, concurrunt ad
eum legati tribunique, monentes ne utique experiri uellet
imperium, cuius uis omnis in consensu oboedientium esset;
2.59.5negare uolgo milites se ad contionem ituros passimque exaudiri
uoces postulantium ut castra ex Uolsco agro moueantur;
hostem uictorem paulo ante prope in portis ac uallo
fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam
speciem obuersari ante oculos.
2.59.6uictus tandem, quando quidem
nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione
iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima
luce classico signum profectionis dedit.
2.59.7cum maxime agmen
e castris explicaretur, Uolsci, ut eodem signo excitati, nouissimos
adoriuntur. a quibus perlatus ad primos tumultus eo
pauore signaque et ordines turbauit ut neque imperia exaudiri
neque instrui acies posset.
2.59.8nemo ullius nisi fugae memor.
ita effuso agmine per stragem corporum armorumque euasere
ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere.
2.59.9tandem
conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum reuocando
nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra
posuit; aduocataque contione inuectus haud falso in proditorem
exercitum militaris disciplinae,
2.59.10desertorem signorum,
ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites,
signo amisso signiferos,
2.59.11ad hoc centuriones duplicariosque
qui reliquerant ordines, uirgis caesos securi percussit: cetera
multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.
ch. 60
2.60.1
contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac
beneficiis certatum est. et natura Quinctius erat lenior, et
saeuitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo
effecerat.
2.60.2huic tantae concordiae ducis exercitusque non
ausi offerre se Aequi, uagari populabundum hostem per
agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta est praeda.
2.60.3ea omnis militi data est. addebantur et laudes, quibus
haud minus quam praemio gaudent militum animi. cum
duci, tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus
rediit, sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab
senatu memorans.
2.60.4uaria fortuna belli, atroci discordia domi forique annum
exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res
maior uictoria suscepti certaminis quam usu.
2.60.5plus enim
dignitatis comitiis ipsis detractum est patres ex concilio submouendo,
quam uirium aut plebi additum est aut demptum
patribus.
ch. 61
2.61.1
turbulentior inde annus excepit L. Ualerio T. Aemilio
consulibus, cum propter certamina ordinum de lege agraria
tum propter iudicium Ap. Claudi,
2.61.2cui acerrimo aduersario
legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio
consuli sustinenti M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere.
2.61.3nunquam ante tam inuisus plebi reus ad iudicium uocatus
populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum.
2.61.4patres
quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt: propugnatorem
senatus maiestatisque uindicem suae, ad omnes tribunicios
plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in
certamine egressum, iratae obici plebi.
2.61.5unus e patribus ipse
Ap. Claudius et tribunos et plebem et suum iudicium pro
nihilo habebat. illum non minae plebis, non senatus preces
perpellere unquam potuere, non modo ut uestem mutaret
aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem
asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset,
aliquid leniret atque submitteret.
2.61.6idem habitus oris, eadem
contumacia in uoltu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut
magna pars plebis Appium non minus reum timeret quam
consulem timuerat.
2.61.7semel causam dixit, quo semper agere
omnia solitus erat, accusatorio spiritu, adeoque constantia
sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua
uoluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
2.61.8haud ita
multum interim temporis fuit; ante tamen quam prodicta
dies ueniret, morbo moritur.
2.61.9cuius laudationem cum tribunus
plebis impedire conaretur, plebs fraudari sollemni honore
supremum diem tanti uiri noluit, et laudationem tam aequis
auribus mortui audiuit quam uiui accusationem audierat et
exsequias frequens celebrauit.
ch. 62
2.62.1
eodem anno Ualerius consul cum exercitu in Aequos
profectus, cum hostem ad proelium elicere non posset, castra
oppugnare est adortus. prohibuit foeda tempestas cum grandine
ac tonitribus caelo deiecta.
2.62.2admirationem deinde auxit
signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut uelut
numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit.
2.62.3omnis ira belli ad populationem agri uertit. alter consul
Aemilius in Sabinis bellum gessit. et ibi, quia hostis moenibus
se tenebat, uastati agri sunt.
2.62.4incendiis deinde non uillarum
modo sed etiam uicorum quibus frequenter habitabatur
Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent, ancipiti
proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca.
2.62.5id satis consuli uisum cur pro uicto relinqueret hostem,
integro inde decedens bello.
ch. 63
2.63.1
inter haec bella manente discordia domi, consules T.
2.63.2Numicius Priscus A. Uerginius facti. non ultra uidebatur
latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque uis parabatur,
cum Uolscos adesse fumo ex incendiis uillarum fugaque
agrestium cognitum est. ea res maturam iam seditionem ac
prope erumpentem repressit.
2.63.3consules coacti extemplo ab
senatu ad bellum educta ex urbe iuuentute tranquilliorem
ceteram plebem fecerunt.
2.63.4et hostes quidem nihil aliud
quam perfusis uano timore Romanis citato agmine abeunt:
2.63.5Numicius Antium aduersus Uolscos, Uerginius contra Aequos
profectus. ibi ex insidiis prope magna accepta clade uirtus
militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit.
2.63.6melius
in Uolscis imperatum est; fusi primo proelio hostes fugaque
in urbem Antium, ut tum res erant opulentissimam, acti.
quam consul oppugnare non ausus Caenonem, aliud oppidum
nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit.
2.63.7dum
Aequi Uolscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad
portas urbis populantes incessere. deinde ipsi paucis post
diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule
ingresso in fines, plus cladium quam intulerant acceperunt.
ch. 64
2.64.1
extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae
[pacis] certamine patrum et plebis.
2.64.2irata plebs interesse
consularibus comitiis noluit; per patres clientesque
patrum consules creati T. Quinctius Q. Seruilius. similem
annum priori [consules] habent, seditiosa initia, bello deinde
externo tranquilla.
2.64.3Sabini Crustuminos campos citato agmine
transgressi cum caedes et incendia circum Anienem flumen
fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes
tamen praedas hominum pecorumque egere.
2.64.4quos Seruilius
consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci
aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit,
ut nihil bello intactum relinquerent multiplicique capta
praeda rediret.
2.64.5et in Uolscis res publica egregie gesta cum ducis tum
militum opera. primum aequo campo signis conlatis pugnatum,
ingenti caede utrimque, plurimo sanguine;
2.64.6et Romani,
quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent,
ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu
altero clamitans concitasset aciem. impetu facto dum se
putant uincere uicere.
2.64.7consul metuens ne nimis instando
renouaret certamen, signum receptui dedit.
2.64.8intercessere pauci
dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos
ingens uis hominum ex omnibus Uolscis Aequisque populis
in castra uenit,
2.64.9haud dubitans si senserint Romanos nocte
abituros. itaque tertia fere uigilia ad castra oppugnanda
ueniunt. Quinctius sedato tumultu quem terror subitus
exciuerat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset,
2.64.10Hernicorum cohortem in stationem educit, cornicines
tubicinesque in equos impositos canere ante uallum iubet
sollicitumque hostem ad lucem tenere.
2.64.11reliquum noctis
adeo tranquilla omnia in castris fuere ut somni quoque
Romanis copia esset. Uolscos species armatorum peditum,
quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque
equorum, qui et insueto sedente equite et insuper
aures agitante sonitu saeuiebant, intentos uelut ad impetum
hostium tenuit.
ch. 65
2.65.1
ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus
in aciem fessum stando et uigiliis Uolscum primo
impetu perculit;
2.65.2quamquam cessere magis quam pulsi hostes
sunt, quia ab tergo erant cliui in quos post principia integris
ordinibus tutus receptus fuit. consul ubi ad iniquum locum
uentum est, sistit aciem. miles aegre teneri, clamare et
poscere ut perculsis instare liceat.
2.65.3ferocius agunt equites;
circumfusi duci uociferantur se ante signa ituros. dum
cunctatur consul uirtute militum fretus, loco parum fidens,
conclamant se ituros clamoremque res est secuta. fixis in
terram pilis quo leuiores ardua euaderent, cursu subeunt.
2.65.4Uolscus effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa
obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus
crebris urget ex superiore loco. sic prope oneratum est
sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul
increpando simul temeritatem, simul ignauiam, pudore
metum excussisset.
2.65.5restitere primo obstinatis animis;
deinde ut obtinentes locum uim <pro ui> referebant, audent
ultro gradum inferre et clamore renouato commouent aciem;
tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant iniquitatem
loci.
2.65.6iam prope erat ut in summum cliui iugum
euaderent cum terga hostes dedere, effusoque cursu paene
agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. in eo
pauore castra capiuntur: qui Uolscorum effugere potuerunt,
Antium petunt.
2.65.7Antium et Romanus exercitus ductus.
paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium
noua ui, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque
amissis ceciderant animi.