Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.1.1 | Liv. 2.1.4 (English) | >>Liv. 2.2.1 |
2.1.1
liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas ,
annuos magistratus , imperiaque legum potentiora quam hominum
peragam .
quae libertas ut laetior esset proximi regis
superbia fecerat . nam priores ita regnarunt ut haud immerito
omnes deinceps conditores partium certe urbis , quas nouas
ipsi sedes ab se auctae multitudinis addiderunt ,
2.1.3numerentur ;
neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum gloriae superbo
exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit , si libertatis
immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset .
2.1.4quid enim futurum fuit , si illa pastorum conuenarumque
plebs , transfuga ex suis populis , sub tutela inuiolati
templi aut libertatem aut certe impunitatem adepta , soluta
regio metu agitari coepta esset tribuniciis procellis ,
2.1.5et in
aliena urbe cum patribus serere certamina , priusquam pignera
coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli , cui longo
tempore adsuescitur , animos eorum consociasset ?
2.1.6dissipatae
res nondum adultae discordia forent , quas fouit tranquilla
moderatio imperii eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem
libertatis maturis iam uiribus ferre possent .
libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium
consulare factum est quam quod deminutum quicquam
sit ex regia potestate numeres .
omnia iura , omnia
insignia primi consules tenuere ; id modo cautum est ne , si
ambo fasces haberent , duplicatus terror uideretur . Brutus
prior , concedente collega , fasces habuit ; qui non acrior
uindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit .
2.1.2
2.1.7
2.1.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.1.1 | Liv. 2.1.4 (English) | >>Liv. 2.2.1 |