Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.9.8 | Liv. 2.10.9 (English) | >>Liv. 2.11.3 |
2.10.5uadit inde in
primum aditum pontis , insignisque inter conspecta cedentium
pugna terga obuersis comminus ad ineundum proelium
armis , ipso miraculo audaciae obstupefecit hostes .
duos
tamen cum eo pudor tenuit , Sp . Larcium ac T . Herminium ,
ambos claros genere factisque .
cum his primam periculi
procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper
sustinuit ; deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta
reuocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit .
circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres
Etruscorum nunc singulos prouocare , nunc increpare omnes :
seruitia regum superborum , suae libertatis immemores
alienam oppugnatum uenire .
cunctati aliquamdiu sunt ,
dum alius alium , ut proelium incipiant , circumspectant ;
pudor deinde commouit aciem , et clamore sublato undique
in unum hostem tela coniciunt .
quae cum in obiecto
cuncta scuto haesissent , neque ille minus obstinatus ingenti
pontem obtineret gradu , iam impetu conabantur detrudere
uirum , cum simul fragor rupti pontis , simul clamor Romanorum ,
alacritate perfecti operis sublatus , pauore subito
impetum sustinuit .
tum Cocles 'Tiberine pater ' inquit ,
'te sancte precor , haec arma et hunc militem propitio
flumine accipias .' ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque
superincidentibus telis incolumis ad suos tranauit ,
rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei .
grata erga tantam uirtutem ciuitas fuit ; statua in comitio
posita ; agri quantum uno die circumarauit , datum .
priuata
quoque inter publicos honores studia eminebant ; nam in
magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid ,
fraudans se ipse uictu suo , contulit .
2.10.6
2.10.7
2.10.8
2.10.9
2.10.10
2.10.11
2.10.12
2.10.13
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.9.8 | Liv. 2.10.9 (English) | >>Liv. 2.11.3 |