Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.10.10 | Liv. 2.11.4 (English) | >>Liv. 2.12.3 |
2.11.1
Porsinna primo conatu repulsus , consiliis ab oppugnanda
urbe ad obsidendam uersis , praesidio in Ianiculo locato , ipse
in plano ripisque Tiberis castra posuit ,
2.11.2nauibus undique
accitis et ad custodiam ne quid Romam frumenti subuehi
sineret , et ut praedatum milites trans flumen per occasiones
aliis atque aliis locis traiceret ;
2.11.3breuique adeo infestum
omnem Romanum agrum reddidit ut non cetera solum ex
agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur , neque
quisquam extra portas propellere auderet .
hoc tantum
licentiae Etruscis non metu magis quam consilio concessum .
namque Ualerius consul intentus in occasionem
multos simul et effusos improuiso adoriundi , in paruis rebus
neglegens ultor , grauem se ad maiora uindicem seruabat .
itaque ut eliceret praedatores , edicit suis postero die frequentes
porta Esquilina , quae auersissima ab hoste erat ,
expellerent pecus , scituros id hostes ratus , quod in obsidione
et fame seruitia infida transfugerent .
et sciere
perfugae indicio ; multoque plures , ut in spem uniuersae
praedae , flumen traiciunt .
P . Ualerius inde T . Herminium
cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina uia occultum
considere iubet , Sp . Larcium cum expedita iuuentute
ad portam Collinam stare donec hostis praetereat ; inde se
obicere ne sit ad flumen reditus .
consulum alter T . Lucretius
porta Naeuia cum aliquot manipulis militum egressus ;
ipse Ualerius Caelio monte cohortes delectas educit , hique
primi apparuere hosti .
Herminius ubi tumultum sensit ,
concurrit ex insidiis , uersisque in Lucretium Etruscis terga
caedit ; dextra laeuaque , hinc a porta Collina , illinc ab
Naeuia , redditus clamor ;
2.11.4
2.11.5
2.11.6
2.11.7
2.11.8
2.11.9
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.10.10 | Liv. 2.11.4 (English) | >>Liv. 2.12.3 |
![Powered by PhiloLogic](/philologic/philopowered.png)