Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.12.6 | Liv. 2.12.14 (English) | >>Liv. 2.13.7 |
2.12.11nullam aciem , nullum proelium
timueris ;
2.12.12uni tibi et cum singulis res erit .' cum rex simul
ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus
iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum
sibi minas per ambages iaceret ,
2.12.13'en tibi ' inquit , 'ut sentias
quam uile corpus sit iis qui magnam gloriam uident '; dextramque
accenso ad sacrificium foculo inicit . quam cum
uelut alienato ab sensu torreret animo , prope attonitus
miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amouerique ab
altaribus iuuenem iussisset ,
2.12.14'tu uero abi ' inquit , 'in te
magis quam in me hostilia ausus . iuberem macte uirtute
esse , si pro mea patria ista uirtus staret ; nunc iure belli
liberum te ,
2.12.15intactum inuiolatumque hinc dimitto .' tunc
Mucius , quasi remunerans meritum , 'quando quidem ' inquit ,
'est apud te uirtuti honos , ut beneficio tuleris a me
quod minis nequisti , trecenti coniurauimus principes iuuentutis
Romanae ut in te hac uia grassaremur .
mea prima
sors fuit ; ceteri ut cuiusque ceciderit primi quoad te opportunum
fortuna dederit , suo quisque tempore aderunt .'
2.12.16
ch. 13
2.13.1
2.13.2
2.13.3
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.12.6 | Liv. 2.12.14 (English) | >>Liv. 2.13.7 |