Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.12.13 | Liv. 2.13.5 (English) | >>Liv. 2.14.2 |
2.13.2adeo mouerat eum et primi periculi casus , <a > quo
nihil se praeter errorem insidiatoris texisset , et subeunda
dimicatio totiens quot coniurati superessent , ut pacis condiciones
ultro ferret Romanis .
iactatum in condicionibus
nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis , magis
quia id negare ipse nequiuerat Tarquiniis quam quod negatum
iri sibi ab Romanis ignoraret .
de agro Ueientibus
restituendo impetratum , expressaque necessitas obsides dandi
Romanis , si Ianiculo praesidium deduci uellent . his condicionibus
composita pace , exercitum ab Ianiculo deduxit
Porsinna et agro Romano excessit .
patres C . Mucio uirtutis
causa trans Tiberim agrum dono dedere , quae postea
sunt Mucia prata appellata .
ergo ita honorata uirtute ,
feminae quoque ad publica decora excitatae , et Cloelia
uirgo una ex obsidibus , cum castra Etruscorum forte haud
procul ripa Tiberis locata essent , frustrata custodes , dux
agminis uirginum inter tela hostium Tiberim tranauit , sospitesque
omnes Romam ad propinquos restituit .
quod ubi
regi nuntiatum est , primo incensus ira oratores Romam
misit ad Cloeliam obsidem deposcendam : alias haud magni
facere .
deinde in admirationem uersus , supra Coclites
Muciosque dicere id facinus esse , et prae se ferre quemadmodum
si non dedatur obses , pro rupto foedus se habiturum ,
sic deditam <intactam > inuiolatamque ad suos remissurum .
2.13.9utrimque constitit fides ; et Romani pignus pacis
ex foedere restituerunt , et apud regem Etruscum non tuta
solum sed honorata etiam uirtus fuit , laudatamque uirginem
parte obsidum se donare dixit ; ipsa quos uellet legeret .
2.13.3
2.13.4
2.13.5
2.13.6
2.13.7
2.13.8
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.12.13 | Liv. 2.13.5 (English) | >>Liv. 2.14.2 |