Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.14.2 Liv. 2.15.1 (English) >>Liv. 2.16.1

2.14.7Cumanae cohortes arte aduersus uim usae declinauere paululum, effuseque praelatos hostes conuersis signis ab tergo adortae sunt.

2.14.8ita in medio prope iam uictores caesi Etrusci. pars perexigua, duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt.

2.14.9ibi benigne excepti diuisique in hospitia. curatis uolneribus, alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum: multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. his locus ad habitandum datus quem deinde Tuscum uicum appellarunt.

ch. 15 2.15.1 Sp. <Larcius inde et> T. Herminius, P. Lucretius inde et P. Ualerius Publicola consules facti. eo anno postremum legati a Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio uenerunt; quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex patribus.

2.15.2non quin breuiter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in uicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil negatum uellent.

2.15.3non in regno populum Romanum sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus portas potius quam regibus patefacere; ea esse uota omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit.

2.15.4proinde si saluam esse uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.14.2 Liv. 2.15.1 (English) >>Liv. 2.16.1

Powered by PhiloLogic