Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.14.3 Liv. 2.15.2 (English) >>Liv. 2.16.3

2.14.9ibi benigne excepti diuisique in hospitia. curatis uolneribus, alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum: multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. his locus ad habitandum datus quem deinde Tuscum uicum appellarunt.

ch. 15 2.15.1 Sp. <Larcius inde et> T. Herminius, P. Lucretius inde et P. Ualerius Publicola consules facti. eo anno postremum legati a Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio uenerunt; quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex patribus.

2.15.2non quin breuiter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in uicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil negatum uellent.

2.15.3non in regno populum Romanum sed in libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus portas potius quam regibus patefacere; ea esse uota omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit.

2.15.4proinde si saluam esse uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare.

2.15.5rex uerecundia uictus 'quando id certum atque obstinatum est' inquit, 'neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exsilio quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat.' dictis facta amiciora adiecit;



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.14.3 Liv. 2.15.2 (English) >>Liv. 2.16.3

Powered by PhiloLogic