Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.14.6 | Liv. 2.15.5 (English) | >>Liv. 2.16.6 |
2.15.2non quin breuiter reddi responsum potuerit non
recipi reges , ideo potius delectos patrum ad eum missos
quam legatis eius Romae daretur responsum , sed ut in perpetuum
mentio eius rei finiretur , neu in tantis mutuis beneficiis
in uicem animi sollicitarentur , cum ille peteret quod
contra libertatem populi Romani esset , Romani , nisi in
perniciem suam faciles esse uellent , negarent cui nihil negatum
uellent .
non in regno populum Romanum sed in
libertate esse . ita induxisse in animum , hostibus portas
potius quam regibus patefacere ; ea esse uota omnium ut
qui libertati erit in illa urbe finis , idem urbi sit .
proinde si
saluam esse uellet Romam , ut patiatur liberam esse orare .
rex uerecundia uictus 'quando id certum atque obstinatum
est ' inquit , 'neque ego obtundam saepius eadem nequiquam
agendo , nec Tarquinios spe auxilii , quod nullum in me est ,
frustrabor . alium hinc , seu bello opus est seu quiete , exsilio
quaerant locum , ne quid meam uobiscum pacem distineat .'
dictis facta amiciora adiecit ;
2.15.6obsidum quod reliquum erat
reddidit ; agrum Ueientem , foedere ad Ianiculum icto ademptum ,
restituit .
Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum
ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit .
Romanis pax fida [ita ] cum Porsenna fuit .
2.15.3
2.15.4
2.15.5
2.15.7
ch. 16
2.16.1
2.16.2
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.14.6 | Liv. 2.15.5 (English) | >>Liv. 2.16.6 |