Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.15.1 Liv. 2.16.2 (English) >>Liv. 2.17.1

2.15.5rex uerecundia uictus 'quando id certum atque obstinatum est' inquit, 'neque ego obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exsilio quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat.' dictis facta amiciora adiecit;

2.15.6obsidum quod reliquum erat reddidit; agrum Ueientem, foedere ad Ianiculum icto ademptum, restituit.

2.15.7Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit. Romanis pax fida [ita] cum Porsenna fuit.

ch. 16 2.16.1 consules M. Ualerius P. Postumius. eo anno bene pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. maiore inde mole Sabini bellum parabant.

2.16.2aduersus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Ualerius quartum T. Lucretius iterum consules facti.

2.16.3seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde uirium transtulit ad Romanos.

2.16.4namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit.

2.16.5his ciuitas data agerque trans Anienem; Uetus Claudia tribusadditis postea nouis tribulibusqui ex eo uenirent agro appellati. Appius inter patres lectus, haud ita multo post in principum dignationem peruenit.

2.16.6consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita uastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.15.1 Liv. 2.16.2 (English) >>Liv. 2.17.1

Powered by PhiloLogic