Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.16.7 Liv. 2.17.6 (English) >>Liv. 2.18.9

2.17.3uineis incensis, multis hostium uolneratis et occisis, consulum quoque alterumsed utrum auctores non adiciuntgraui uolnere ex equo deiectum prope interfecerunt.

2.17.4Romam inde male gesta re reditum; inter multos saucios consul spe incerta uitae relatus. interiecto deinde haud magno spatio, quod uolneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira maiore, tum uiribus etiam auctis Pometiae arma inlata.

2.17.5et cum uineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset ut in muros euaderet miles, deditio est facta.

2.17.6ceterum nihilo minus foeda, dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passi; principes securi percussi, sub corona uenierunt coloni alii, oppidum dirutum, ager ueniit.

2.17.7consules magis ob iras grauiter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.

ch. 18 2.18.1 insequens annus Postumum Cominium et T. Largium consules habuit.

2.18.2eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuuentute per lasciuiam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, paruaque ex re ad rebellionem spectare [res] uidebatur.

2.18.3[supra belli Latini metum.] id quoque accesserat quod triginta iam coniurasse populos concitante Octauio Mamilio satis constabat.

2.18.4in hac tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate, dictatoris primum creandi mentio orta. sed nec quibus consulibus quia ex factione Tarquiniana essentid quoque enim traditurparum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.

2.18.5apud ueterrimos tamen auctores T. Largium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos inuenio. consulares legere; ita lex iubebat de dictatore creando lata.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.16.7 Liv. 2.17.6 (English) >>Liv. 2.18.9

Powered by PhiloLogic