Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.17.1 Liv. 2.18.3 (English) >>Liv. 2.19.1

2.17.6ceterum nihilo minus foeda, dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passi; principes securi percussi, sub corona uenierunt coloni alii, oppidum dirutum, ager ueniit.

2.17.7consules magis ob iras grauiter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.

ch. 18 2.18.1 insequens annus Postumum Cominium et T. Largium consules habuit.

2.18.2eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuuentute per lasciuiam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, paruaque ex re ad rebellionem spectare [res] uidebatur.

2.18.3[supra belli Latini metum.] id quoque accesserat quod triginta iam coniurasse populos concitante Octauio Mamilio satis constabat.

2.18.4in hac tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate, dictatoris primum creandi mentio orta. sed nec quibus consulibus quia ex factione Tarquiniana essentid quoque enim traditurparum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.

2.18.5apud ueterrimos tamen auctores T. Largium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos inuenio. consulares legere; ita lex iubebat de dictatore creando lata.

2.18.6eo magis adducor ut credam Largium, qui consularis erat, potius quam M'. Ualerium Marci filium Uolesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum;

2.18.7quin si maxime ex ea familia legi dictatorem uellent, patrem multo potius M. Ualerium spectatae uirtutis et consularem uirum legissent.

2.18.8creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures uiderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum; neque enim ut in consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium neque prouocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.17.1 Liv. 2.18.3 (English) >>Liv. 2.19.1

Powered by PhiloLogic