Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.18.5 Liv. 2.19.3 (English) >>Liv. 2.20.1

2.18.10quibus orantibus dictatorem senatumque ut ueniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum ignosci adulescentibus posse, senibus non posse qui bella ex bellis sererent.

2.18.11actum tamen est de pace, impetrataque foret si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabiniid enim postulatum eratin animum induxissent. bellum indictum: tacitae indutiae quietum annum tenuere.

ch. 19 2.19.1 consules Ser. Sulpicius M'. Tullius; nihil dignum memoria actum; T. Aebutius deinde et C. Uetusius.

2.19.2his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos desciuit, nec ultra bellum Latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum.

2.19.3A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt,

2.19.4et quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent.

2.19.5ergo etiam proelium aliquanto quam cetera grauius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine uolnere praeter dictatorem Romanum excessit.

2.19.6in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et uiribus erat grauior, equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est.

2.19.7et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octauium Mamilium impetum dederat; nec fefellit ueniens Tusculanum ducem, contraque et ille concitat equum.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.18.5 Liv. 2.19.3 (English) >>Liv. 2.20.1

Powered by PhiloLogic