Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.18.9 | Liv. 2.19.7 (English) | >>Liv. 2.20.5 |
2.19.4et quia Tarquinios
esse in exercitu Latinorum auditum est , sustineri ira non
potuit quin extemplo confligerent .
ergo etiam proelium
aliquanto quam cetera grauius atque atrocius fuit . non
enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere , sed
suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina , nec
quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine uolnere
praeter dictatorem Romanum excessit .
in Postumium
prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius
Superbus , quamquam iam aetate et uiribus erat grauior ,
equum infestus admisit , ictusque ab latere concursu suorum
receptus in tutum est .
et ad alterum cornu Aebutius
magister equitum in Octauium Mamilium impetum dederat ;
nec fefellit ueniens Tusculanum ducem , contraque et ille
concitat equum .
tantaque uis infestis uenientium hastis
fuit ut brachium Aebutio traiectum sit , Mamilio pectus
percussum .
hunc quidem in secundam aciem Latini recepere ;
Aebutius cum saucio brachio tenere telum non
posset , pugna excessit .
Latinus dux nihil deterritus uolnere
proelium ciet et quia suos perculsos uidebat , arcessit cohortem
exsulum Romanorum , cui L . Tarquini filius praeerat .
ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque
ademptam , pugnam parumper restituit .
2.19.5
2.19.6
2.19.7
2.19.8
2.19.9
2.19.10
ch. 20
2.20.1
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.18.9 | Liv. 2.19.7 (English) | >>Liv. 2.20.5 |