Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.1.5 Liv. 2.2.2 (English) >>Liv. 2.2.8

2.1.10deinde quo plus uirium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam expleuit,

2.1.11traditumque inde fertur ut in senatum uocarentur qui patres quique conscripti essent; conscriptos uidelicet [nouum senatum] appellabant lectos. id mirum quantum profuit ad concordiam ciuitatis iungendosque patribus plebis animos.

ch. 2 2.2.1 rerum deinde diuinarum habita cura; et quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificolum creant.

2.2.2id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret. ac nescio an nimium undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint.

2.2.3consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet, nomen inuisum ciuitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne interuallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni, Superbum Tarquinium uelut hereditatem gentis scelere ac ui repetisse; pulso Superbo penes Collatinum imperium esse. nescire Tarquinios priuatos uiuere; non placere nomen, periculosum libertati esse.

2.2.4hinc primo sensim temptantium animos sermo per totam ciuitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem uocat.

2.2.5ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati foret; id summa ope tuendum esse, neque ullam rem quae eo pertineat contemnendam. inuitum se dicere hominis causa, nec dicturum fuisse ni caritas rei publicae uinceret:



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.1.5 Liv. 2.2.2 (English) >>Liv. 2.2.8

Powered by PhiloLogic