Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.1.9 Liv. 2.2.5 (English) >>Liv. 2.3.1

2.2.3consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet, nomen inuisum ciuitati fuit: nimium Tarquinios regno adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne interuallo quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni, Superbum Tarquinium uelut hereditatem gentis scelere ac ui repetisse; pulso Superbo penes Collatinum imperium esse. nescire Tarquinios priuatos uiuere; non placere nomen, periculosum libertati esse.

2.2.4hinc primo sensim temptantium animos sermo per totam ciuitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem uocat.

2.2.5ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati foret; id summa ope tuendum esse, neque ullam rem quae eo pertineat contemnendam. inuitum se dicere hominis causa, nec dicturum fuisse ni caritas rei publicae uinceret:

2.2.6non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam esse; regium genus, regium nomen non solum in ciuitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati.

2.2.7'hunc tu' inquit 'tua uoluntate, L. Tarquini, remoue metum. meminimus, fatemur: eiecisti reges; absolue beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. res tuas tibi non solum reddent ciues tui auctore me, sed si quid deest munifice augebunt. amicus abi; exonera ciuitatem uano forsitan metu; ita persuasum est animis cum gente

2.2.8Tarquinia regnum hinc abiturum.' consuli primo tam nouae rei ac subitae admiratio incluserat uocem; dicere deinde incipientem primores ciuitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.1.9 Liv. 2.2.5 (English) >>Liv. 2.3.1

Powered by PhiloLogic