Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.19.1 Liv. 2.20.1 (English) >>Liv. 2.20.9

2.19.7et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octauium Mamilium impetum dederat; nec fefellit ueniens Tusculanum ducem, contraque et ille concitat equum.

2.19.8tantaque uis infestis uenientium hastis fuit ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum.

2.19.9hunc quidem in secundam aciem Latini recepere; Aebutius cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit.

2.19.10Latinus dux nihil deterritus uolnere proelium ciet et quia suos perculsos uidebat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.

ch. 20 2.20.1 referentibus iam pedem ab ea parte Romanis, M. Ualerius Publicolae frater, conspicatus ferocem iuuenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus ut cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent,

2.20.2subdit calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit.

2.20.3Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti: Ualerium temere inuectum in exsulum aciem ex transuerso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis uolnere equo retardato, moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit.

2.20.4dictator Postumius postquam cecidisse talem uirum, exsules ferociter citato agmine inuehi, suos perculsos cedere animaduertit,

2.20.5cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem uiderint, pro hoste habeant. ita metu ancipiti uersi a fuga Romani in hostem et restituta acies.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.19.1 Liv. 2.20.1 (English) >>Liv. 2.20.9

Powered by PhiloLogic