Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.21.4 | Liv. 2.22.4 (English) | >>Liv. 2.23.3 |
2.22.1
cum Uolscorum gente Latino bello neque pax neque
bellum fuerat ; nam et Uolsci comparauerant auxilia quae
mitterent Latinis , ni maturatum ab dictatore Romano esset ,
et maturauit Romanus ne proelio uno cum Latino Uolscoque
contenderet .
hac ira consules in Uolscum agrum
legiones duxere . Uolscos consilii poenam non metuentes
necopinata res perculit ; armorum immemores obsides dant
trecentos principum a Cora atque Pometia liberos . ita sine
certamine inde abductae legiones .
nec ita multo post
Uolscis leuatis metu suum rediit ingenium . rursus occultum
parant bellum , Hernicis in societatem armorum adsumptis .
2.22.4legatos quoque ad sollicitandum Latium passim
dimittunt ; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis
Latinos ira odioque eius , quicumque arma suaderet , ne ab
legatis quidem uiolandis abstinuit ; comprehensos Uolscos
Romam duxere . ibi traditi consulibus indicatumque est
Uolscos Hernicosque parare bellum Romanis .
relata re
ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captiuorum sex
milia Latinis remitterent et de foedere , quod prope in
perpetuum negatum fuerat , rem ad nouos magistratus traicerent .
2.22.6enimuero tum Latini gaudere facto ; pacis auctores
in ingenti gloria esse . coronam auream Ioui donum in
Capitolium mittunt . cum legatis donoque qui captiuorum
remissi ad suos fuerant , magna circumfusa multitudo , uenit .
pergunt domos eorum apud quem quisque seruierant ; gratias
agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua ; inde
hospitia iungunt . nunquam alias ante publice priuatimque
Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit .
2.22.2
2.22.3
2.22.5
2.22.7
Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.]. | ||
<<Liv. 2.21.4 | Liv. 2.22.4 (English) | >>Liv. 2.23.3 |