Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.21.5 Liv. 2.22.6 (English) >>Liv. 2.23.5

2.22.3nec ita multo post Uolscis leuatis metu suum rediit ingenium. rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum adsumptis.

2.22.4legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem uiolandis abstinuit; comprehensos Uolscos Romam duxere. ibi traditi consulibus indicatumque est Uolscos Hernicosque parare bellum Romanis.

2.22.5relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captiuorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad nouos magistratus traicerent.

2.22.6enimuero tum Latini gaudere facto; pacis auctores in ingenti gloria esse. coronam auream Ioui donum in Capitolium mittunt. cum legatis donoque qui captiuorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo, uenit.

2.22.7pergunt domos eorum apud quem quisque seruierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia iungunt. nunquam alias ante publice priuatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.

ch. 23 2.23.1 sed et bellum Uolscum imminebat et ciuitas secum ipsa discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum.

2.23.2fremebant se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a ciuibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostes quam inter ciues libertatem plebis esse; inuidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit.



Livy, ab Urbe Condita (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Liv.].
<<Liv. 2.21.5 Liv. 2.22.6 (English) >>Liv. 2.23.5

Powered by PhiloLogic